Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
58
Einzelbild herunterladen
 

58

T. LIVII [U. C. 555.A.C. ig,Q.] _

gaudio. Bellum, si quando unquam ante alias, tummagna cura apparavit, exercuitque in armis et Mace-donas, et mercenarios milites: principioque veriscum Athenagora omnia externa auxilia, quodque le-vis armaturae erat, in Chaoniam per Epirum ad oc-cupandas quae ad Antigoneam fauces sunt, (Stenavocant Graeci) misit. Ipse post paucis diebus gra-viore secutus agmine, quum situm omnem regionisaspexisset, maxime idoneum ad muniendum locumcredidit esse praeter amnem Aoum. Is inter montes,quorum alterum Aeropum, alterum Asnaum incolaevocant, angusta valle fluit, iter exiguum super ripampraebens. Asnaum Athenagoram cum levi armaturatenere ac communire iubet: ipse in Aeropo posuit ca-stra. Qua abscisae rupes erant, statio paucorum ar-matorum tenebat; quae minus tuta erant, alia fossis,alia vallis, alia turribus muniebat. Magna tormento-rum etiam vis, ut missilibus procul arcerent hostem,idoneis locis disposita est. Tabernaculum regiumpro vallo, in conspecto maxime tumulo, ut terroremhostibus, suisque spem ex fiducia faceret, positum.

VI. Consul, per Charopum Epiroten certior fa-ctus, quos saltus cum exercitu insedisset rex, et ipse,quum Corcyrae hibernasset, vere primo in continen-tem transvectus, ad hostem ducere pergit. Quinquemillia fermc ab regiis castris quum abesset, loco mu-nito relictis legionibus, ipse cum expeditis progres-sus ad speculanda loca, postero die consilium ha-buit, utrum per insessum ab hoste saltum,quanquamlabor ingens periculumque proponeretur, transitumtentaret; an eodem itinere, quo priore anno Sulpi-cius Macedoniam intraverat, circumduceret copias.Hoc consilium per multos dies agitanti nuntius ve-nit, T.Quinctium consulem factum, sortitumque pro-vinciam Macedoniam, maturato itinere iam Corcy-ram traiceissc. Valerius Antias intrasse saltum Vil-