Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
60
Einzelbild herunterladen
 

60

T. LIVII [U. C. 551 . A. C. 198.]

tumultus, trepido exercitu accepto,praetorem multisprobris increpitum provincia decedere , atque abireRomam iussit. Neque ipse consul memorabile quic-quam gessit, comitiorum causa Romam revocatus;quae ipsa per M. Fulvium et M. Curium tribunosplebis impediebantur,quod T.Quinctium Flamininumconsulatum ex quaestura petere non patiebantur.lam aedilitatem praeturamque fastidiri: nec per ho-norum gradus, documentum sui dantes, nobiles homi-nes tendere ad consulatum, sed transcendendo media,summa imis continuare. Res ex campestri certaminein senatum venit. Patres censuerunt, Qui honorem,quem sibi capere per leges liceret, peteret, in eo populocreandi, quem velit, potestatem fleri aequum esse. Inauctoritate Patrum fuere tribuni. Creati consulesSex. Aelius Paetus et T. Quinctius Flamininus. Indepraetorum comitia habita. Creati L. Cornelius Me-rula, M. Claudius Marcellus, M. Porcius Cato, C.Helvius, qui aediles plebis fuerant. Ab iis ludi ple-beii instaurati: et epulum Iovis fuit ludorum causa.Ut ab aedilibus curulibus C. Valerio Flacco flamineDiali et C. Cornelio Cethego ludi Romani magno ap-paratu facti. Ser. et C. Sulpicii Galbae pontifices eoanno mortui sunt. In eorum locum M. Aemilius Le-pidus et Cu. Cornelius Scipio pontifices suffecti sunt.

VIII. Sex. Aelius Paetus, T. Quinctius Flamini-nus consules, magistratu inito, senatum in Capitolioquum habuissent, decreverunt Patres, ut provinciasMacedoniam atque Italiam consules compararent in-ter se, sorlirenturve. Utri eorum Macedonia evenis-set, in supplementum legionum triamillia militum Ro-manorum scriberet, et trecentos equites: item sociorumLatini nominis quinque millia peditum, quingentosequites. Alteri consuli novus omnis exercitus decre-tus. L. Lentulo prioris anni consuli prorogatum im-perium est; vetitusque aut ipse provincia decedere