—.sr
Li b. XXXII. Ca p. 2-5. [U.C. 555. A. C. 199 .] 57
ciebant. Et ndiuvabat eos natura ipsa loci. Nam-que Thaumaci a Pylis sinuque Maliaco per Lamiameunti luco alto siti sunt, ipsis" faucibus imminentes,quas Coela vocant Thessaliae: quae transeunti con-fragosa loca implicatasque Hexibus vallium vias, ubiventum ad hanc urbem est, repente, velut maris va-sti, sic immensa panditur planities, ut subiectos cam-pos terminare oculis haud facile queas. Ab eo mi-raculo Thaumaci appellati. Nec altitudine solumtuta urbs, sed quod, saxo undique absciso, rupibusimposita est. llae difficultates, et quod haud salisdignum tanti laboris periculique pretium erat,' ut ab-sisteret incepto Philippus, effecerunt. Hiems quoqueiam instabat, quum inde abscessit, et in Macedoniamin hiberna copias reduxit.
V. Ibi ceteri quidem, data quanticunque quietetemporis, simul animos corporaque remiserant. Phi-lippum, quantum ab assiduis laboribus itinerum pu-gnarumque laxaverat annus, tanto magis intentum inuniversum eventum belli curae angunt, non hostesmodo timentem, qui terra marique urgebant; sednunc sociorum, nunc etiam popularium animos, ne etilli ad spem amicitiae Romanorum deficerent, etMacedonas ipsos cupido novandi res caperet. Itaqueet in Achaiam legatos misit, simul qui iusiuranduiK(ita enim pepigerant, quotannis iuraturos in verbaPhilippi) exigerent: simul qui redderent AchaeisOrchomenon, et Heraeam, et Triphyliam; Eleis Ali-pheram, contendentibus, nunquam eam urbem fuisseex Triphylia, sed sibi debere restitui, quia una essetex iis, quae ad condendam Megalopolim ex concilioArcadum contributae forent. Kt cum Achaeis qui-dem per haec societatem firmabat. Macedonumanimos sibi conciliavit. Quum Heraclidem amicummaximae invidiae sibi esse cerneret, multis crimini-bus oneratum in vincula coniecit, ingentipopularium