Ltb. XXXI. Cap. 48-40. [U.C.552.A.C.200.] 51
niam esset, quid tandem praetori faciendum fuissetNam, si sine consule geri nihil oportuerit, aut sena-tum peccasse, qui exercitum praetori dederit, (potuisseenim, si non cum praetoris, sed cojisulis, exercitu remgeri voluerit, ita finire senatus consultum, ne perpraetorem, sed per consulem, gereretur) aut consulem,qui non, quum exercitum ex Etruria transire in Gal-liam iussisset, ipse Arimini occurrerit, ut bello intcr-esset, quod sine eo geri fas non esset. Non exspectarebelli tempora moras et dilationes imperatorum: etpugnandum esse interdum, non quia velis, sedquia ho-stis cogat. Pugnam ipsam eventumque pugnae spe-ctari oportere. Fusos caesosque hostes: castra captaac direpta: coloniam liberatam obsidione: alterius coIoniae captivos recuperatos reslitulosque suis: debel-latum uno proelio esse. No?i homines tantum ea victo-ria laetatos, sed'diis quoque immortalibus per triduumsupplicationes habitas, quod bene ac feliciter,non quodmale ac temere, respublica a L. Furiopraetore gesta es-set. Pala fato et iam quodam Furiae gentiGallica bella.
XLIX. Huius generis orationibus ipsius amico-rumque ricta est, praesentis gratia praetoris, absen-tis consulis maiestas; triumphumque frequentes L.Furio decreverunt. Triumphavit de Gallis in magi-stratu L. Furius praetor. In aerarium tulit trecentaviginti millia aeris, argenti centum septuaginta mil-lia pondo: neque captivi ulli ante currum ducti, ne-que spolia praelata, neque milites secuti. Omnia,praeter victoriam, penes consulem esse apparebat.Ludi deinde a l 5 . Cornelio Scipione, quos consul inAfrica voverat, magno apparatu facti. Et de agrismilitum eius decretum, ut, quot quisque eorum an-nos in Hispania aut in Africa militassct, in singulosannos bina iugera acciperet: eum agrum decemviriassignarent. Triumviri inde creati ad supplendumVenusinis colonorum numerum, quod bello Ilanni-
D 2