50 T. LIVII [U. C. 552. A. C. aoo.j
tiorum Cereris, ut sacris interesset, tenuit: secun-dum Initia et ipse in Asiani se recepit, Agesimbrotoet Rhodiis domum remissis. Haec ea aestate terramarique adversusPhilippum sociosque eiusaconsuleet legato Romanis, adiuvantibus rege Attalo et Rho-diis, gesta. Consul alter C. Aurelius ad confectumbellum quum in provinciam venisset, haud clam tulitiram adversus praetorem, quod absente se rem ges-sisset. Misso igitur eo in Etruriam, ipse in agrumhostium legiones induxit: populandoque, cum prae-da maiore, quam gloria, bellum gessit. L. Furius,simul quod in Etruria nihil erat rei, quod gereret, si-mul Gallico triumpho imminens, quem, absente con-sule irato atque invidente, facilius impetrari posseratus, Romam inopinato quum venisset, senatum inaede Rellonae habuit: expositisque rebus gestis, uttriumphanti sibi in urbem invehi liceret, petit.
XLVlil. Apud magnam partem senatus et mhgni-tudine rerum gestarum valebat, et gratia. Maioresnatu negabant triumphum, et quod alieno exerciturem gessisset, et quod provinciam reliquisset aviditaterapiendi per occasionem triumphi; id vero eum nulloexemplo fecisse. Consulares praecipue, exspectan-dum fuisse consulem, dicebant. Potuisse enim, ca-stris prope urbem positis, lutanda colonia, ita ut acienon decerneret, in adventum eius rem extrahere: et,quod praetor sion fecisset, senatui faciendum esse.Consulem exspectarent: ubi coram disceptantes con-sulem et praetorem audissent, verius de causa existi-maturos esse. Magna pars senatus nihil praeter resgestas, et an in magistratu suisque auspiciis gessis-set, censebant spectare senatum debere. Ex duabuscoloniis, quae velut claustra ad cohibendos Gallicostumultus oppositae fuissent, quum una direpta et in-censa esset, traiecturumque id incendium, velut excontinentibus tectis, in alteram tam propinquam colo-