52
T. LIVII [U. C. 552. A. C. 200.]_
balis attenuatae vires eius coloniae erant, C. Teren-tius Varro, T. Quinctius Flamininus, P. CorneliusCn. F. Scipio. Iii colonos Venusiam ascripserunt.Eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconsulHispaniam obtinebat, magnum hostium exercitum inagro Sedetano fudit. Quindecim millia Hispanorumeo proelio dicuntur caesa, signa militaria capta octoet septuaginta. C. Aurelius consul, quum ex pro-vincia Romam comitiorum causa venisset, non id,quod animis praeceperant, questus est, Non exspe-ctatum se ab senalu, neque disceptandi cum praetoretonsuli potestatem factam: sed ita triumphum de-cresse senatum, ut nullius, nisi eius, qui triumphatu-rus esset, haud eorum, qui bello interfuissent, verbaaudiret. Maiores ideo instituisse, ut legali, tribunimilitum, centuriones, milites denique triumpho ades-sent; ut veritatem rerum gestarum eius, cui tantushonos haberetur, populus Romanus videret. Ecquemex eo exercitu, qui cum Gallis pugnaverit, si non mili-tem, lixam saltem fuisse, quem percunctari posset se-natus, quid veri praetor vanive referret? Comitiis de-inde diem edixit: quibus creati sunt consules L. Cor-nelius Lentulus, P. VilliusTappulus. Praetores indefacti L. Quinctius Flamininus, L. Valerius Flaccus,Ii. Villius Tappulus, Cn. Baebius Tamphilus. ,
L. Annona quoque eo anno pervilis fuit. Fru-menti vim magnam ex Africa advectam aediles curu-les M. Claudius Marcellus et Sex. Aelius Paetus binisaeris in modios populo diviserunt: et ludos Roma-nos magno apparatu fecerunt: diem unum instaura-bunt: signa aenea quinque ex multaticio argento inaerario posuerunt. Plebeii ludi ab aedilibus L. Te-rentio Massiliota et Cn. Baebio Tamphilo, quem prae-torem designaverant, ter toti instaurati. Et ludi fu-nebres eo anno per quatriduum in foro, mortis M.Valerii Laevini causa, aP. et M. filiis eius facti: et