Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
49
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXI. Cap. 45-47. [U.C.552. A.C. 200 .] 49

Romani testudinibus, et vineis, et ariete admovendomuris: regii ballistis, catapultisque, et alio omni ge-nere tormentorum tela ingerentes, et pondere ingen-ti saxa. Faciebant et cuniculos, et quicquid aliudpriore oppugnatione expertum profuerat. Ceterumnon plures tantum Macedones, quam ante, tuebantururbem arcesque, sed etiam praesentioribus animis,et, castigationibus regis in admissa culpa, simul mi-narum, simul promissionum in futurum memores.Itaque quum praeter spem tempus ibi traheretur,plusque in obsidione et in operibus, quam in oppu-gnatione celeri spei esset; interim et aliud agi posseratus legatus, relictis, quot satis videbantur ad operapellicienda, militibus, traiicit in proxima continen-tis : Larissamque (non illam in Thessalia nobilemurbem, sed alteram, quam Cremasten vocant) subitoadventu, praeter arcem, cepit. Attalus quoque Ae-geleon, nihil minus quam tale quicquam in alteriusoppugnatione urbis timentibus, oppressit. Et iamquum opera in effectu erant circa Orcum, tum prae-sidium, quod intus erat, labore assiduo, vigiliis di-urnis pariter nocturnisque, et vulneribus confectum.Muri quoque pars, ariete incusso subruta,multis iamlocis prociderat: perque apertum ruina iter nocteRomani in arcem , quae super portum est, perrupe-rant. Attalus luce prima, signo ex arce dato ab Ro-manis, et ipse urbem invasit, stratis magna ex partemuris: praesidium oppidanique in alteram arcemperfugere, unde biduo post deditio facta. Urbs regi,captiva corpora Romanis cessere.

XLVII. Iam auctumnale aequinoctium instabat:et est sinus Euboicus, quem Coela vocant, suspectusnautis. Itaque, ante hiemales motus evadere indecupientes, Piraeeum, unde profecti ad bellum erant,repetunt. Apustius, triginta navibus ibi relictis, su-per Maleam navigat Corcyram. Regem statum Ini-

T. Liv. Tom. IV. D