48
T. LIVII [IT. C. 552 . A. C. 200.] _
lenestraiecerc: inde, superato Toronae promontorio,navigantes Acanthum petiere. Ibi primo ager vastatus, deinde ipsa urbs vi capta ac direpta. Nec ultraprogressi (iam enim et graves praeda naves habe-bant) retro, unde venerant, Sciathum, et ab SciathoEuboeam repetunt.
X 1 .V 1 . Ibi relicta classe, decem navibus expe-ditis sinum Maliacum intravere, ad colloquendumcum Aetolis de ratione gerendi belli. SipyrrhicasAetolus princeps legationis eius fuit, quae ad com-municanda consilia Heracleam cum rege et cum Ro-mano legato venit. Petitum ex foedere ab Attalo est,ut mille milites praestaret. Tantum enim numerumbellumgerentibusadversusPhilippum debebat. Idne-gatumAetolis: quod illi quoque gravati prius essent adpopulandam Macedoniam exire, quo tempore,Philip-po circa Pergamum urente sacra profanaque, abstra-here eum inde respectu rerum suarum potuissent.Ita Aetoli cum spe magis, Romanis omnia pollicenti-bus, quam cum auxilio dimissi. Apustius cum Attalo ad classem rediit. Inde agitari de Oreo oppu-gnando coeptum. Valida ea civitas et moenibus, et,quia ante fuerat tentata, firmo erat praesidio. Con-iunxerant se iis post expugnationem Andri cum prae-fecto Agesimbroto viginti Rhodiae naves, tectaeomnes. Eam classem in stationem ad Zelasium mise-runt, (Isthmiae id super Demetriadem promontori-um est peropportune obiectum) ut, si quid inde mo-verent Macedonum naves, in praesidio essent. He-raclides praefectus regius classem ibi tenebat, magisper occasionem, si quam negligentia hostium dedis-set, quam aperta vi quicquam ausurus. Oreum diversiRomani et rex Attalus oppugnabant: Romani a ma-ritima arce, regii adversus vallem inter duas iacen-tem arces, qua et muro intersaepta urbs est. Et utloca diversa, sic dispari modo etiam oppugnabant: