Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
36
Einzelbild herunterladen
 

30

T. LIVII [U. C. 552. A, C. 200.] _

qui hastis sagittisque et l-ara lanceis vulnera factavidissent, cum Graecis lllyriisque pugnare assueti,postquam gladio Hispaniensi detruncata corporabrachiis cum humero abscisis, aut tota cervice dese-cta divisa a corpore capita, patentiaque viscera, etfoeditatem aliam vulnerum viderunt, adversus quaetela quosque viros pugnandum esset, pavidi vulgocernebant. Ipsum quoque regem terror cepit, non-dum iusto proelio cum Romanis congressum. Ita-que, revocato filio praesidioque, quod in Pelagoniaefaucibus erat, ut iis copiis suas augeret, P1 curatoDardanisque iter iniVIacedoniam patefecit. Ipse,cumviginti millibus peditum, quattuor equitum , ducibustransfugis, ad hostem profectus, paullo plus millepassus a castris Romanis tumulum propinquumAthaco fossa ac vallo communivit: ac, subieeta cer-nens Romana castra, admiratus esse dicitur et uni-versam speciem castrorum, et descripta suis quaequepartibus, tum tendentium ordine, tum itinerum in-tervallis; et negasse, barbarorum ea castra ulli vi-deri posse. Biduum consul et rex, alter alterius co-natus exspectantes, continuere suos intra vallum:tertio die Romanus omnes copias in aciem eduxit.

XXXV Rex vero, tam celerem aleam universicertaminis timens, quadringentos Tralles (Illyriorumid, sicut alio diximus loco, est genus) et Cretensestrecentos, addito iis peditibus pari numero equitum,cum duce Athenagora, uno ex purpuratis, ad laces-sendos hostium equites misit. Ab Romanis autem(aberat acies eorum paullo plus quingentos passus)velites et equitum duae ferme alae emissae , ut nu-mero quoque eques pedesque hostem aequarent. Cre-didere regii, genus pugnae, quo assuerant, fore, utequites, in vicem insequentes refugientesque, nunctelis uterentur, nunc terga darent; Illyriorum veloci-tas ad excursiones ctimpetus subitos usui esset, Cre-