Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
35
Einzelbild herunterladen
 

Lm. XXXI. Cap. 32-34, [U.C.552.A.C .200.] 35

propinquos refugientibus barbaris, inveniebantur,Ad Lyncum stativa posuit prope flumen Beuum: in-de frumentatum circa horrea Dassaretiorum mitte-bat. Philippus consternata quidem omnia circa, pa-voremque ingentem hominum cernebat: sed parumgnarus, quam partem petisset consul, alam equitumad explorandum, quonam hostes iter intendissent,misit. Idem error apud consulem erat. Movisse exhibernis regem sciebat, quam regionem petisset igno-rans. Is quoque speculatum miserat equites. Haeduae alae ex diverso, quum diu incertis itineribus va-gatae per Dassaretios essent, tandem in unum iterconvenerunt. Neutros fefellit, ut fremitus procul ho-minum equorumque exauditus est, hostes appropin-quare. Itaque prius, quam in conspectum venirent,equos armaque expedierant. Nec mora, ubi primumhostem videre, concurrendi facta est. Forte et nu-mero et virtute, utpote lecti utrimque, haud impares,aequis viribus per aliquot horas pugnarunt. Fati-gatio ipsorum equorumque, incerta victoria, diremitproelium. Macedonum quadraginta equites, Roma-norum quinque et triginta ceciderunt. Neque eo ma-gis explorati quicquam , in qua regione castra ho-stium essent, aut illi ad regem , aut hi ad consulemretulerunt. Per transfugas cognitum est, quos levi-tas ingeniorum, ad cognoscendas hostium res, inomnibus bellis praebet.

XXXIV. Philippus, aliquid ct ad caritatem suo-rum, et ut promptius pro eo periculum adirent, ra-tus profecturum se, si equitum, qui ceciderant in ex-peditione, sepeliendorum curam habuisset, afferrieos in castra iussit, ut conspiceretur ab omnibus fu-neris honos. Nihil tam incertum nec tam inaestima-bile est, quam animi multitudinis. Quod promptio-res ad subeundam omnem dimicationem videbaturfacturum, id metum pigritiamque incussit. Nam,