34
T. LIVII [U. C. 55a. A. C. 200 .] _
XXXll. Haec dicta ab llomano quum essent, in-clinatis omnium animis ad llomanos, Damocrituspraetor Aetolorum, pecunia, ut fama est, ab rege ac-cepta, nihil aut huic aut illi parti assensus, Hem ma-gni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam,quam celeritatem, dixit. Celerem enim poenitentiam,sed eandem seram atque inutilem, sequi; quum prae-cipitata raptim consilia neque revocari, neque in inte-grum restitui possint. Deliberationis autem eius, cu-ius ipse maturitatem exspectandam putaret, tempusita iam nunc statui posse: quum legibus cautum esset,ne de pace bello ve, nisi in Panaetolico et Pylaico con-cilio, ageretur, decernerent extemplo, ut praetor sinefraude, quum de bello aut de pace agere velit, advocetconcilium: et, quod tum referatur decernaturque, utperinde ius ratumque sit, ac si inPanaelolico aut Py-laico concilio actum esset. Dimissis ita suspensa relegatis, egregie consultum genti aiebat. Nam, utri-us partis melior fortuna belli esset, ad eius societa-tem inclinaturos. Haec in concilio Aetolorumacta.
XXXIII. Philippus impigre terra marique para-bat bellum: navales copias Demetriadem in Thessa-liam contrahebat. Attalum Romanamque classemprincipio veris ab Aegina ratus moturos, navibusma-ritimaeque orae praefecit Heraclidem, quem et antepraefecerat. Ipse terrestres copias comparabat,magna se duo auxilia detraxisse Romanis credens,ex una parte Aetolos, ex altera Dardanos, faucibusad Pelagoniam a filio Perseo interclusis. Ab consulenon parabatur, sed gerebatur iam bellum. Per Das-saretiorum fines exercitum ducebat, frumentum, quodex hibernis extulerat, integrum vehens; quod in usummiliti satis esset, praebentibus agris. Oppida vici-que partini voluntate, partim metu se tradebant.Quaedam vi expugnata, quaedam deserta, in montes