Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
15
Einzelbild herunterladen
 

Lio. XXXI. Cap. 14. 15. [U.C. 55a. A. C. 200 .] 15

iecit. Ibi ei praesto fuere Atheniensium legati,orantes, ut se obsidione eximeret. Missus extem-plo Athenas est C. Claudius Centho, cum vigintilongis naribus, et mille militum copiis. Nequeenim ipse rex Athenas obsidebat. Eo maxime tem-pore Abydum oppugnabat, iam cum Khodiis et At-talo navalibus certaminibus, neutro feliciter proelio,vires expertus. Sed animos ei faciebat, praeter fe-rociam insitam, foedus ictum cum Antiocho Syriaerege, divisaeque iam cum eo Aegypti opes; cui,morte audita Ptolemaei regis, ambo imminebant.Contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athe-nienses haudquaquam digna causa: dum ex veterefortuna nihil praeter animos servant. Acarnanesduo iuvenes per Initiorum dies, non initiati, tem-plum Cereris , imprudentes religionis, cum ceteraturba ingressi sunt. Facile eos sermo prodidit, ab-surde quaedam pcrcunctantes : deductique ad anti-stites templi, quum palam esset, per errorem ingres-sos, tanquain ob infandum scelus, interfecti sunt. Idtam foede atque hostiliter factum gens Acarnanumad Philippum detulit: impetravitque ab eo, ut, datisMacedonum auxiliis, bellum se inferre Atheniensibuspateretur. Ilie exercitus , primo terram Atticamferro ignique depopulatus, cum omnis generis prae-da in Acarnaniam rediit. Et irritatio quidem animo-rum ea prima fuit: postea iustum bellum decretis ci-vitatis ultro indicendo factum. Attalus enim rexKhodiique, persecuti cedentem in Macedoniam Phi-lippum, quum Aeginam venissent; rex Piraeeum, re-novandae firmandaeque cum Atheniensibus societa-tis causa, traiecit. Civitas omnis obviam effusa cumconiugibus ac liberis, sacerdotes cum insignibus suisintrantem urbem, ac dii prope ipsi exciti sedibussuis, exceperunt.

XV. In concionem extemplo populus vocatus, ut