Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
16
Einzelbild herunterladen
 

16

T. LIVII [II. C. 552 . A.C.aoo.]

rex, quae vellet, coram ageret: deinde ex dignitatemagis visum, scribere eum , de quibus videretur,quam praesentem aut referendis suis in civitatem be-neficiis erubescere, aut significationibus acclama-tionibusque multitudinis, assentatione immodica pu-dorem onerantis. In literis autem, quae missae inconcionem recitataeque sunt, commemoratio eratbeneficiorum primum in civitatem sociam; deinde re-rum, quas adversus Philippum gessisset; ad postre-mum adhortatio: Capessendum bellum, dum se, dumllhodios, tum quidem, dum etiam Romanos haberent.Kequicquam postea, si tum cessassent, praetermissamoccasionem quaesituros. Rhodii deinde legati auditisunt: quorum recens erat beneficium, quod naveslongas quattuor Atheniensium, captas nuper a Ma-cedonibus recuperatasque, remiserant. Itaque in-genti consensu bellum adversus Philippum decretum.Honores regi primum Attalo immodici, deinde etRhodiis habiti: tum primum mentio illata de tribu,quam Attalida appellarent, ad decem veteres tribusaddenda: et Rhodiorum populus corona aurea virtu-tis gratia donatus, civitasque Rhodiis data, quemad-modum Rhodii prius Atheniensibus dederant. Se'eundum haec rex Attalus Aeginam ad classem se recepit. Rhodii Ciam ab Aegina, inde per insulas Rho-dum navigarunt: omnibus, praeter Andrum, Parum-que, et Cythnum, quae praesidiis Macedonum tene-bantur, in societatem acceptis. Attalum Aeginae,missi in Aetoliam nuntii, exspectatique inde legati,aliquamdiu nihil agentem tenuere: et neque illosexcire ad arma potuit, gaudentes utcunque composi-ta cum Philippo pace, et ipse Rhodiique, quum, si in-stitissent tunc Philippo, egregium liberatae per seGraeciae titulum habere potuissent; patiendo rur-sus eum in Hellespontum traiicere, oecupantemqueThraciae opportuna loca vires colligere, bellum