Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
14
Einzelbild herunterladen
 

1-1 _ T. LIVII [U. C. 55a. A. C. 200 .]

ut patrum memoria Livius, ita tum condidit P.Licinius Tegula.

XIII. Expiatis omnibus religionibus, (nam etiamLocris sacrilegium pervestigatum a Q. Minucio erat,pecuniaque ex bonis noxiorum in thesauros reposita)quum consules in provincias proficisci vellent; priva-ti frequentes, quibus ex pecunia, quam M. Valerio,M. Claudio consulibus mutuam dederant, tertia pen-sio debebatur eo anno, adierunt senatum: quia con-sules, quum ad novum bellum, quod magna classemagnisque exercitibus gerendum esset, vix aerariumsufficeret, negaverant esse, unde iis in praesentia sol-veretur. Senatus querentes eos non sustinuit, Si inPunicum bellum pecunia data, in Macedonicum quoquebellum uti respublica vellet; aliis ex aliis orientibusbellis, quid aliud quam publicatam, pro beneficio, i un-quam ob noxam, suam pecuniam fore ? Quum et pri-vati aequum postularent, nec tamen solvendo aerialieno respublica esset, quod medium inter aequumet utile erat, decreverunt, Vt, quoniam magna parseorum agros vulgo venales esse diceret, et sibimet em-ptis opus esse; agri publici, qui intra quinquagesimumlapidem esset, copia iis fieret. Consules agrum aesti-maturos, et in iugera asses vectigales, testandi causapublicum agrum esse, imposituros ; ut si quis, quumsolvere posset populus , pecuniam habere , quamagrum, mallet; restitueret agrum populo. Laeti eamconditionem privati accepere. Trientius Tabulius-que is ager, quia pro tertia parte pecuniae datuserat, appellatus.

XIV. Tum P. Sulpicius, secundum vota in Capi-tolio nuncupata, paludatus cum lictoribus profectusab urbe, Brundisium venit,et, veteribus militibus vo-luntariis ex Africano exercitu in legiones descriptis,navibusque ex classe consulis Cornelii lectis, alteradie, quam a Brundisio solvit, in Macedoniam tra-