Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
9
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXI. Cap. 8 . 9 . [U.C.552.A.C.200.] 9

Q. Minucio Rufo quina millia socium Latini nominisconsules darent: quibus praesidiis alter Galliam, al-ter Bruttios provinciam obtineret. Q. Fulvius Gillo etipse iussus ex eo exercitu, quem P. Aelius consul ha-buisset, ut quisque minime multa stipendia haberet,legere, donec et ipse quinque millia socium ac nomi-nis Latini effecisset: id praesidio Siciliae provinciaeesset. M. Valerio Faltoni, qui praetor priore annoCampaniam provinciam habuerat,prorogatum in an-numimperium est; uti propraetor in Sardiniam traii-ceret: is quoque de exercitu, qui ibi esset, quinquemillia socium nominis Latini, qui eorum minimemulta stipendia haberent, legeret. Et consules duasurbanas legiones scribere iussi: quae, si quo res po-sceret, multis in Italia contactis gentibus Punici bel-li societate, iraque inde tumentibus, mitterentur.Sex legionibus Romanis eo anno usura respublicaerat.

IX. In ipso apparatu belli legati ab rege Ptole-maeo venerunt,qui nuntiarunt, Athenienses adversusPhilippum petisse ab rege auxilium. Ceterum, etsicommunes socii sint, tamen, nisi ex auctoritate populiRomani, neque classem, neque exercitum defendendiaut oppugnandi cuiusquam causa regem in Graeciammissurum esse. Vel quieturum eum in regno, si po-.pulo Romano socios defendere liceat; vel Romanosquiescere, si malint, passurum, atque ipsum auxilia,quae facile adversus Philippum tueri Athenas possent,missurum. Gratiae regi ab senatu actae, responsum-que: Tutari socios populo Romano in animo esse: siqua re ad id bellum opus sit, indicaturos regi: regni-que eius opes scire subsidia firma ac fidelia suae rei-publicae esse. Munera deinde legatis in singulos qui-num millium aeris ex senatusconsulto missa. Quumdelectum consules haberent, pararentque, quae adbellum opus essent: civitas religiosa, in principiis