Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
8
Einzelbild herunterladen
 

8

T. LIVII [U. C. 552 . A. C. 200.]

transmiserit, quietura aut mansura in fide crediti/ ?Manserunt enim Punico postea bello. Nunquam istipopuli, nisi quum deerit, ad quem desciscant, a nebisnon deficient. Si piguisset vos in Africam traiiccrc,hodie in Italia Hannibalem et Carthaginienses hosteshaberetis. Macedonia potius, quam Italia, bellum ha-beat: hostium urbes agrique ferro atque igni vasten-tur. Experti iam sumus foris nobis, quam domi, fe-liciora polentioraque arma esse. Ite in suffragium,bene iuvantibus diis, et, quae Patres censuerunt, vosiubete. Huius vobis sententiae non consul modo au-ctor est, sed etiam dii immortales ; qui mihi sacrificantiprecanlique, ut hoc bellum mihi, senatui, vobisque, etsociis ac nomini Latino, classibus, exercilibusque nostris bene ac feliciter eveniret, laeta omnia prospera,que portendere.

VIII. Ab hac oratione in suffragium missi, uti ro-garat, bellum iusserunt. Supplicatio inde a consuli-bus in triduum ex senatusconsulto indicta est, obse-cratique circa omnia pulvinaria dii, ut, quod bellumcum Philippo populus iussisset, id bene ac felicitereveniret: consultique fetiales ab consule Sulpicio,bellum, quod indiceretur regi Philippo, utrum ipsiutique nuntiari iuberent; an satis esset, in finibusregni quod proximum praesidium esset, eo nuntiari?Fetiales decreverunt, utrum eorum fecisset, rectefacturum. Consuli a Patribus permissum, ut, quemvideretur, ex iis, qui extra senatum essent, legatummitteret ad bellum regi indicendum. Tum de exerci-tibus consulum praetorumque actum. Consules bi-nas legiones scribere iussi; veteres dimittere exerci-tus. Sulpicio, cui novum ac magni nominis bellumdecretum erat, permissum, ut de exercitu, quem P.vScipio ex Africa deportasset, voluntarios, quos pos-set, duceret: invitum ne quem militem veterem du-cendi ius esset. Praetoribus L. Furio Purpureoni et