L i b. XXXI. C a p. 6. 7. [U. C. 552. A. C. 2 00 .] 7
ingens bellum molitur) sed utrum in Macedoniam le-gienes transportetis, an hostem in Italiam accipiatis.Hoc quantum intersit, si nunquam ante alias, Punicocerte proximo bello experti estis. Quis enim dubitat,quin, si Saguntinis obsessis Jidemquc nostram implo-rantibus impigre tulissemus opem, sicut patres nostriMamertinis tulerant, lotum in Hispaniam aversuribellum fuerimus, quod cunctando cum summa cladenostra in Italiam accepimus? Ne illud quidem du-bium est, quin hunc ipsum Philippum, pactum iamper legatos liter asque cum Hannibale in Italiam t-raii-cere, misso cum classe Laevino, qui ultro ei bellum in-ferret, inMacedonia continuerimus. Et quod tunc fe-cimus, quum hostem Hannibalem in Italia haberemus,id nunc, pulso Italia Hannibale, devictis Carthagi-niensibus, cunctamur facere? Patiamur expugnandiAthenis, sicut Sagunto expugnando Hannibalem pas-si sumus, segnitiem nostram experiri regem: nonquinio inde mense, quemadmodum ab Sagunto Han-nibal, sed quinto inde die, quam ab Corintho solveritnaves, in Italiam perveniet. Ne aequaveritis Han-nibali Philippum, ne Carthaginiensibus Macedonas;Pyrrho certe aequabitis. Aequabitis, dico ? Quan-tum vel vir viro, vel gens genti praestat l Minima ac-cessio semper Epirus regno Macedoniae fuit, et hodieest. Peloponnesum totam in ditione Philippus habet,Argosque ipsos, non velere fama magis, quam mortePyrrhi nobilitatos. Nostra nunc compara. Quantojnagis florentem Italiam, quanto magis integras res,salvis ducibus, salvis tot exercitibus, quos Punicumpostea bellum absumpsit, aggressus Pyrrhus tamenconcussit, et victor prope ad ipsam urbem Romanamvenit! Nec Tarentini modo oraque illa Italiae, equammaiorem Graeciam vocant, ut linguam, ut nomen se-cutos crederes, sed Lucanus, et Bruttius, et Samnis,a nobis defecerunt. Haec vos, si Philippus in Italiam