Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
6
Einzelbild herunterladen
 

6

T. LIVII [U. C. 552. A. C. aoo.J

esse, et precationem admisisse deos haruspices re-spondere, laetaque exta fuisse, et prolationem fi-nium, victoriam que, et triumphum portendi; tum li-terae Valerii Aureliique lectae, et legati Athenien-sium auditi. Senatus inde consultum factum est, utsociis gratiae agerentur; quod diu sollicitati, ne ob-sidionis quidem metu fide decessissent. De auxiliomittendo tumresponderi placere, quum consules pro-vincias sortiti essent: atque is consul, cuiMacedoniaprovincia evenisset, ad populum tulisset, ut Philipporegi Macedonum indiceretur bellum.

VI. P. Sulpicio provincia Macedonia sorte eve-nit, isque rogationem promulgavit, Vellent, iuberentPhilippo regi Macedonibusque, qui sub regno eius es-sent, ub iniurias armaque illata sociis populi Romani,bellum indici. Alteri consulum Aurelio Italia provin-cia obtigit. Praetores exinde sortiti sunt, Cn. Ser-gius Plancus urbanam, Q. Fulvius Gillo Siciliam, Q.Minucius Rufus Bruttios, F. Furius Purpureo Gal-liam. Rogatio de bello Macedonico primis comitiisab omnibus ferine centuriis antiquata est. Id quumfessi diuturnitate et gravitate belli sua sponte homi-nes taedio laborum periculorumque fecerant, tumQ.Baebius tribunus plebis, viam antiquam criminandiPatres ingressus, incusaverat bella ex bellis seri, nepace unquam frui plebs posset. Aegre eam rempassi Patres, laceratusquc probris in senatu tribunusplebis : ct consulem pro se quisque hortari, ut de in-tegro comitia rogationi ferendae ediceret, castigaret-que segnitiem populi: atque edoceret, quanto damnodedecorique dilatio ea belli futura esset.

VII. Consul in campo Martio comitiis, priusquamcenturias in suffragium mitteret, concione advocata,Ignorare, inquit, videmini mihi, Quirites, non, utrumbellum an pacem habeatis, vos consuli: (neque enim li-berum id vobis permittit Philippus, qui terra marique