280 Anhänge.
suam sine macula, sine periculo nunc et in euum. Denique Hunos uidebis, in eismagnifice gloriaberis. Videbis sane, sed neque in Gallia neque in ciuitate tua,quoniam te uiuente nequaquara eos permittet deus terram intrare illam. De epis-coporum uero causis publicis et priuatis ne sis sollicitus nee queras amplius, quia5 sicut uidisti et audisti, ita inpleri necesse est. Quod eisdem et beato Auetori tumrediens, nuntiare non differas; iubet enim hoc altissimi benignitas. De ciuibus autemtuis, ne turbetur, dilectissime, cor tuum, quia omne, quod desiderat anima tua, illisinplebitur, sed amplius in futuro et habundantius." Hinc ille pius ianitor celorum ex totocorde in hunc amantissimum domini Seruatium conuersus loquebatur ei, quasi a latere
10 prius et hilari atque serenissimo uultu intuens in illum: „Quid ergo" inquit „superte, frater dilectissime, quid super te, desiderantissime, tibi dicemus, tibi aiemus, cumgratia tui hunc in locum dominus celorum descenderit et cum tanta multitudineangelorum tibi oecurrerit? Quid dicemus, o benedicte, o dilecte, quid dicemus?Tibi reuera, sicut optat anima sanetissima tua, celestis uia, celestis porta cicius erit
15 aperta, quia in te benedicitur deus, in te glorificatur deus, sicut decet regem an-gelorum, sicut oportet prineipem seculorum. Tu uero decus patrie, tu honor ecclesie,tu uita, tu salus tuis ciuibus, tu idetn bonum et Galliarum prineipibus, tu omniaomnibus! Ideoque gloriosissime magnificaberis in omnibus, maxime autem mundicirca finem. Sed quia tua non patitur etas, ut grauiora sustineas, imminent enim
20 tibi iam nouissima tua. Ipse, qui assidet, quem uides, dominus Jehsus Christus erittibi fortitudo, erit consolatio et in secula seculorum benedictio. Tibi et locus etsedes ab eo paratur in celo. Tua premia eius gloria; tui ciues, quos uides, tuiaffectus ei aeeeptus. Quodcumque petieris, reuera impetrabis. Vrbs autem tuascelerata et ideirco peritura non erit tibi in sepulchrum, non erit tibi in monumentum.
25 Nee enim gaudebunt super sepultura tua, qui nolebant reeipere doctrinam tuam,infelicibus infelieiores, incredulis deteriores. Et tarn, ne sit incertum, karissime, quohinc abeas, quo hinc diuertas, ipso preeipiente altissimo eius ineffabili misericordiaagente erit Traiectum, urbs regia, ab eo iam dudum electa, tibi certa sedes, tibimonumentum sempiternum. Surge ergo uelocius, testina redire quantocius. Manent
so te ibi, qui celum aperiant tibi et cum gloria ducant ad gaudia eterna. Vale itaque,dilectissime, et in Christo Jehsu nostro pax tecum." O ueneranda sanetorum collo-quia, o memoranda, o eternis gaudiis inserenda, que fidelium semper confortantmentes, que probos in improbis generant mores, que ostendunt uiam, qua secure iturad uitam!
35 Vir autem domini uenerabilis Seruatius diuina tunc reuelatione, apostolica tum
uisitatione magnifice consolatus surrexit citius et gratias agens deo saciatusque sacrodesiderio letus recessit a Petro. Igitur, cum rediret in Italiam, universam hanc terramuastantem repperit gentilium turbam. Que interim uenerat illuc cum multis milibus etrege suo Attila, peiore omnibus peioribus. Vniversus mox exercitus irruit in eum.
40 Comprehenditur, in uineulis tenetur. At pius redemptor, deus, manifesta miserationissue gratia (Bl. 15 a ) suo fidelissimo non defuit captiuo.
2. Der Hunneneinfall in Gallien nach Jocundus,
zum Vergleich mit S. 64,11 f. und S. 49 f.
(Bl. 29a) Pretereundum nee illud uidetur, dilectissimi, quod huic sententie sub-
45 infertur. Aiunt itaque, a Coloniensi synodo, in quo uestro patrono presente et
Athanasio, Alexandrino episcopo, quem Constantius imperator ad urbem Treuerorum
miserat exilio, Effrata, eiusdem Agripine ciuitatis pontifex, dampnatus est adque