I.
Der Anfang und die größeren Abweichungen der Handschrift T,die im Variantenapparat nicht untergebracht werden konnten.
Ad illuminandum genus humanuni multas in hoc mundo spirituales lucernasdominus dignatus est accendere, ex quibus bone memorie sanctissimum Seruatium 5urbi Traiectensium pietas diuina concessit. Cuius equidem prosapiam referentequodam humili peregrino, Alagreco nomine, talem, tantam, tarn egregiam et tarn in-clitam, tarn nobilem genere auorum duxisse cognouimus, ut credamus eum ex mater-tera matris domini nepotem descendisse tertium. Quia uero tanti uiri memoriamagere cepimus et beneuolentia priorum semper et desideranter requirit uitam sanc- 10torum, licet minus idonei, licet minus edocti sumus tantum exequi opus, eius tarnenin bencdictionem omniumque fidelium consolationem, que uidimus, que audiuimus,prout possumus et ualemus, annotare desideramus.
Erant in diebus illis Judeorum in partibus iuxta legem sanctam mulieres sanc-tissime, Anna scilicet atque Esmeria, sorores. Anna, ut notum est, peperit uirginem 15Mariam, Maria Jehsum Christum, Esmeria uero Elisabeth, matrem Johannis Baptisteet Eliut, fratrem eius. Eliut uero genuit Emyu. Emyu itaque relictis parentibus etpatria transiuit in affinem regionem, que dicitur Armenia, et commoratus est in uico,cui nomen est Phestia, cum felici coniuge sua Memelia, de qua sanctissimum ibidemgenuit Seruatium. Igitur cum hie amantissimus domini Seruatius in puerili etate sub 20matris ubere, quasi pullus columbe, cepisset nutriri et foueri, apparuit in eo quoddamnouum et inauditum magne et ammirabilis Signum sanetitatis. Fuit enim tante, sicutrelatione quorundam fidelium cognouimus, abstinentie, ut in die uix altera una uicemammillas matris sugeret. Ubi uero in robustiori etate adultus processit, sacrasecclesiarum frequentabat edes querens summo opere fieri hostia uiua et uera in 25sacrificium laudis perpetue. Et licet puer esset etate, nil tarnen puerile gessit inoperatione. Ab ipsa enim infantia sacris studebat litteris et celesti munere preuentuset etate florebat et sapientia proficiebat. Vultus eius solis ut radius, inter coeuossuos ipse quasi angelus. Non i 11 i pietas, non defuit humilitas. Nee erat huicsimilis in uniuersis Armenie prouineiis ideoque et suis parentibus et eunetis Christi 80placuit fidelibus. Adolescens exinde speetabilis uoluntaria peregrinatione se contulitIherosolimis tota illic deuotione cordis corpus et animam deo dependens in laudibuset precum hostiis. Cuius probitatem ecclesie consules uereeundiamque uultus etmodestiam animi perpendentes presbiteralis eum ordinis inplicuere officio, dignumeum arbitrantes connumerari inter conuiuas mensc regis sempiterni, ministros crucis 35Christi. Ministrans ergo sacris altaribus forma sanetitatis factus erat omnibus.Manens itaque bcatus Seruatius Iherosolimis in bono proposito aliquantum exegittemporis. Iam uero Uli prouectioris etatis dissolui et esse cum Christo cupienti,angelus domini conspieuus in oratione astitit curamque oeeidui orbis tamquam nouotyroni tradidit Octauiamque in litore occeani sitam adire festinanter imperauit. Ac 40
Wilhelm, S. Servatius 18