Druckschrift 
Sanct Servatius oder wie das erste Reis in deutscher Zunge geimpft wurde : ein Beitrag zur Kenntnis des religiösen und literarischen Lebens in Deutschland im elften und zwölften Jahrhundert
Entstehung
Seite
274
Einzelbild herunterladen
 

274 Anhänge.

ne formidaret insidias et minas impiorum, pericula quoque populorum, de dei auxiliosecurum esse iussit ponens in ore eius etiam ignote uerba lingue, quibus doceretsubditos et mulceret impios. Nee mora exurgens ignotas adtemptauit uias instarquesolis cuiusdam ab Oriente in oeeidentem gratiam lucis deportans exultauit, ut gigas,5 ad currendam uiam suam permensoque immensi spacio itineris angelo domini pre-cedente semperque illum custodiente saluus Octauiam peruenit. Mo itaque diesaneti spiritus gratia preordinante conuenerant episcopi conprouinciales cum cleroet populo ciuitatis ipsius in maiori ecclesia beate Marie traetaturi de episcopi sub-rogatione. Feruntur enim tunc temporis ibi fuisse septuaginta et due congregationes.

10 Nempe antecessor Valentinus saneti spiritus attactu premonitus, cum ad extrema uiteuergeret, baculum super altare beate Marie semper uirginis ponens sub indissolubilisanathematis uetuit animaduersione, ne quis inde temerarius tolleret, ne quis se orbatopresulatui mercennarius inmergeret, donec per reuelationem Jehsu Christi communiselectio idoneum doctorem et episcopum animarum suarum inueniret. Qua sententia

15 eunetis conterritis absque benedictione pontificali sedes Octauiana merebat septemannis. Constitutione ergo generali congregatis, ut dictum est, episcopis ius omneet negotium agebatur de sacerdotii causis. Tum repente insperatus apparens an-gelus domini uniuersorum animos inopina formidine cinxit, humilctn Seruatium, utnuper ingressus humi supplex in oratione proeubuerat, erexit, baculum pastoralem de

20 altari sumptum porrexit, maximo cum stupore intuentium ad cathedram pontificalemillum prouexit. Oritur pauor et silentium et inenarrabllis ammiratio intuentium.Disparente interim angelico numine humilique Serualio cum uirga pastorali consistentein medio ecclesie pariter palam intelligentes decretum dei applaudunt undique leti.Exaltatur clamor ad sidera, fit attonite ciuitatis in laudem dei consensus et uox una.

25 Vocantur ad consecrationem, qui aderant, presules, ipsoque definiente illos perficereoportere, quod ab angelo perficiendum sibi cernerent relictum fore, humilitcr ad-quieseunt ac cum more ecclesiastico pontificalibus infulis ad ornatum deuote con-secrant. Ita pontificali sublimatus fastigio aeeepit benedictionem a domino diuque desi-deratus exspeetante clero et populo ad sacrosaneta officia processit tamquam sponsus

:io de talamo suo. Iam uero qualis quantusque illuxerit, qualem quantumque se publiciset priuatis rebus prestiterit, non iacile quis explicare poterit. Erat autem in illoquoddam speciale bonum, quoddam singulare donurn, omnibus Christi sacerdotibusuenerandum uenerabiliterque amplectendum. Singulis namque diebus, nisi fortegrauissima infirmitate lesus, passionis dominice mysteria frequentabat, in quibus se

35 quam maxime deuotum acceptabilemque exhibebat. Post hoc autem sacre oblationislibamentum nulluni fere eibi alterius requirebat gustum, nisi fratrum spiritualiumexoratus caritate uel infirmitatis causa interpellante. Proinde quasi spiritus uidebatur abomnibus, ut angelus de celo uenerabatur ab uniuerso clero, ab ipsis ciuibus, a uicinisomnibus quasi pater amabatur, quia non defuit seni, non defuit pius consolator

40 pupillo et inopi. In elcmosinis largus, in oratione sedulus, omni uirtute plenus et totiusecclesie decus. Qui pedes eius, qui manus eger tangebat omni mox fugato doloresanus fiebat. Ipsius de manibus, quod stillebat, salutem debilibus prestabat. Eiuseiborum reliquias, dum sumerent demoniaci erant enim tunc temporis proh dolorinnumerabiles eadem hora liberati sunt. Hec uero et alia operando bona omnia

45 omnibus factus erat Christi fidelibus. Verum inter tot ac tanta uirtutum insigniasingulari quadam preminebat gratia, quia quamuis lingue esset aliene, tarnen, quotienspopulo loquebatur coram domino, eius uerbum quilibet aduertit, ut proprium. Econtrauero, si quouis negotio seculari urgebatur, interpretis adiutorio utebatur. Sane in