— 29 —
'Hac ratione, inquit, Hahnemanni dilutiones ex meis efficere facile est; nam si numerusarabicus Hahnemanni dilutionum duplicatur, numerus eius dilutionis decimalis efficitur, quaeilli respondet. Sin autem numerus meae dilutionis dimidiatur neque quicquam reliqui facit,numerus eius Hahnemanni dilutionis efficitur, quae illi respondet. Si quid reliqui fit, apud Hahne-mannum ea dilutio deest.' Haec quidem Vehsemeyer.
A. Quomodo substantiae liquidae diluantur.
Substantiae liquidae in conclavi ab ipsius solis luce tuto diluantur. Vascula vitreaquae adhibentur, dimidia vel tertia parte plus capere oportet, quam quod in eis diluendumest. Nomen medicaminis et numerus dilutionis, quam vasculum recepturum est, et inepistomio et in vasculo inscribatur, et quidem in dilutionibus centesimalibus ante numerumlittera ,C', in dilutionibus decimalibus littera ,D'. Iam sequitur, quomodo vel magnacopia diluatur, cum in magna copia pondera respiciamus, in parva guttis utamur.
a) Ad scalam centesimalem usque ad tricesimam dilutionem: Vascula, ut supradictum est, nomine medicaminis et numeris C 1-—C 30 signata ordine in mensa collocenturet singulis inde a secundo mensura adhibita 99 partes Spiritus vini infundantur, qua in remensuram plane vacuefieri oportet. Ex essentia sive tinctura vel solutione secundumpraecepta, quae in paragraphis ad id pertinentibus data sunt, prima dilutio centesimalisparetur et vasi C 1 infundatur. Quo facto pars liquoris, qui vasculo C 1 continetur, vasculoC 2 signato infusa epistomio claudatur et decies vehementissime deorsum conquassandopermisceatur. Secundae dilutionis ita effectae pars vasculo C 3 signato infusa et deciesconquassata tertiam dilutionem efficit. Eo modo dilutio per omnia vascula continuetur,cum singulae partes priorum dilutionum vasculis sequentibus infusae decies conquassentur.
Dilutiones tricesimam superantes, quae summae dilutiones vocantur, usque adducentesimam dilutionem vel amplius eodem modo parandae sunt 1 ).
b) Ad scalam decimalem. Vasculis vitreis nomine medicaminis numerisque dilutio-num D 1—D 30 signatis inde a D 2 novenae partes Spiritus vini infundantur. Prima di-lutio decimalis ex essentia secundum praecepta paretur, quae in paragrapho ad id perti-nente data sunt. Unaquaeque dilutio, ut supra diximus, ubi singulae partes priorumdilutionum in sequentia vascula infusae erunt, decies vehementissime deorsum con-quassando efficitur.
B. Quomodo liquidae dilutiones ex triturationibus parentur.
Dilutio tertiae triturationis centesimalis et sextae decimalis.
Substantiae secundum scalam centesimalem usque ad tertiam, secundum scalamdecimalem usque ad sextam dilutionem contritae, ea ipsa re ad eam subtilitatem redactae
!) Ad maiores dilutiones parandasinofficinacentrali homoeopathica a Dr.WillmaroSchwabeinstituta aptissima machina constructa est, per quam nullo adiuvante usque ad millesimamducentesimam dilutionem dilui potest, idque accurate secundum Hahnemanni rationein, cumunaquaeque dilutio 1 parte medicaminis ad 99 partes Spiritus vini affusa decies conquassandoparetur. Hac re repetenda quaelibet dilutio effici potest.
Quoniam Hahncmann de summis dilutionibus parandis haec praecepta luculenter dedit,quae is, qui R. A.M. L. re vera legit, ignorare non potest, magnopere mirandum est, quod etiamnumsunt, qui nomine summarum dilutionum praeparatum ab ipsis aliqua ratione, de qua ceteroscelant, effectum vendant; quod cum nequaquam secundum notas Hahnemanni leges paratum sit,a praeceptis eius vehementissime discrepat. Has nugas ex homoeopathia relegari aequum est.