Prior pars.
A. De locis et instrumentis.
1. De locis.
Difficile est accurate praecipere, quot loca ad officinam homoeopathicam instituen-dam necessaria sint. Quo maius commercium, eo plura et maiora loca necessaria esse con-sentaneum est. Maxime et Iaboratoria et horrea sint sicca, aeri pervia, illustria.
Praeterea magnopere opera detur, ut in medicaminibus homoeopathicis parandis etasservandis omnia fugiantur, quibus integritas praeparatorum plerumque subtilissimorumullo modo imminui possit. Quo in numero est vis lucis, fumi, odorum acrium, rerumsimilium; vis odorum etiam ea de causa arcenda est, quod fieri potest, ut substantiisacriter olentibus, quae ad remedia homoeopathica paranda adhibentur, ceterae depraventur.Itaque Semper ab eis separandae et separatim adhibendae sunt. Non minus omnia medi-camina homoeopathica a luce solis tueri necesse est. Venena et medicamenta tabula C in-dicata secundum leges publicas asservandas et tractandas esse apparet.
Mobilia ex ligno siccato, quod odore caret, facta sint.
2. De instrumentis.
Lagoenae et vasa vitrea. Et ad substantias indifferentes et ad medicamenta lagoenae etvasa vitrea numquam nisi diligenter purgata, Aqua destillata eluta, aucto calore ex-tersa adhibeantur.
Vasa vitrea fusca. Vasis vitreis fuscis utere ad eas substantias, quae luce facile solvuntur,cum vitro fusco radios vim chemicam exhibentes arceri constet.
Pondera. Ad pondera significanda pondere imperii Germanici inde ab anno 1871 receptousi sumus; series ponderum signo impresso publice probatorum secundum leguinpraecepta praesto sint. Cum Hahnemann pondere Norimbergensi usus sit idque inmultis libris veteribus adhibeatur, iam afferemus ratione grammatum apposita.
1 granum ponderis medicamenti Norimbergensis = 0,062 gramm.
I granum ponderis medicamenti Norimbergensis = 0,852 gran. Austriac.
1 granum ponderis medicamenti Norimbergensis = 0,958 grain (Minim.) Brit. (Troy).
1 gramma = 16,10 gran. Norimberg.
1 gramma = 13,71 gran. Austriac.
1 gramma = 15,43 grain Brit. (Troy).
1 granum ponderis medicamenti Austriac. = 0,073 gramm.
1 granum grain (Minim.) Brit. (Troy) = 0,0648 gramm.
1 granum ponderis medicamenti Boruss. = 0,0609 gramm.