— 28 —
III. Quomodo dilutiones singularum formarummedicamenti parentur.
In diluendo praeceptorum technicorum, quae sequuntur, diligenter ratio habenda est,ut exactae dilutiones secundum rationes homoeopathicas efficiantur.
Homoeopathici duabus scalis utuntur, scala centesimali et scala decitnali.
Haec scala ab Hahnemanno inventa est. Praeceptum est, ut prima dilutione cen-tesimali centesima pars quantitatis medicamenti meri, sequentium dilutionum unaquaquecentesima pars prioris contineatur. Cum autum essentiae secundum varias leges (§§ 1—3)efficiantur, ut eis minime eadem quantitas medicamenti contineatur, sola ea quantitasessentiae, quae ad primam dilutionem materia indifferenti, ut Spiritu vini, parandamaffundenda est, variat, sed secunda ceteraeque dilutiones ex singulis partibus ponderatisprioris dilutionis parentur, quas 99 partibus ponderatis materiae indifferentis miscerioportet. Quoniam utile esse videbatur, iam in singulis paragraphis, quibus de parandisessentiis, tincturis, solutionibus agitur, expositum est, quomodo dilutiones efficiantur.
Iam Hahnemanno vivo alia ratio in usum venit a multis medicis homoeopathicisprobata: scala decimalis. In remediis secundum hanc scalam parandis praeceptum est,ut in prima dilutione quantitas medicamenti meri decima pars sit, cum ceterae dilutionesita parentur, ut denae partes ponderatae prioris dilutionis cum nonagenis partibus ma-teriae indifferentis commisceantur (cfr. §§ 1—6).
Primus scala decimali usus est Dr. Constantinus Hering, qui Philadelphiae habitat, cumDr. Vehsemeyer Berolinensis praecepta in ea re observanda accuratius explicaverit. In voluminequarto Hygeae, 1836, pag. 547 haec dicit: ,Si rationem progrediendi, qua Hahnemann in medi-camentis diluendis usus est, accuratius examinabimus, cum multa vitia reperientur tum id, quodinter singulos dilutionum gradus nimia intervalla intercedunt. Desiderantur enim gradus inter-positi, quos Hahnemanni dilutionibus adhibitis parare perincommodum est. Itaque iam abhincannum medicamenta quantitatibus ab Hahnemanni aliquid differentibus parare coepi; quod cumoptime mihi successerit, rationem progressionum, qua utor, collegis ad examinandum et iudican-dum proponam.' Tum describit, quo modo secundum scalam decimalem diluatur, ut in hoc quoquelibro expositum est, et hanc tabulam ponit:
1. Scala centesimalis,
2. Scala decimalis.
Dilutio Quantitas medi-
decimalis camenti meri
Respondet Hahnemannidilutioni centesimali
1.
2.
3.
4.
5.
6.
7.
8.
9.
10.
11.
12.
3.
4.
6.
2.
5.
1.
Ita pergatur.