Praefatio.
In hac secunda editione Pharmacopoeae homoeopathicae a Willmaro Schwabe, Dr. phil.,compositae aliquot res magni momenti mutatae sunt. Cum enim progressus proximisdecenniis in omnibus litterarum partibus facti a pharmacopoeis homoeopathicis minimcneglecti essent, fieri non potuit, quin in hac editione omnia respicerentur, quae virorumdoctorum studiis explorata sunt,
Imprimis paratio tincturarum principalium in litterarum fundamentis constituta est.Praeterea etiam ea incommoda sublata sunt, quibus prior editio laborabat, quod Hahne-manni ipsius praecepta nimis diligenter observata et veteres mensurarum ponderumquerationes retentae erant; quod cum faceremus, eis emendationibus, quibus praeceptaipsius Hahnemanni non negleguntur, sed accuratius exprimuntur, ut ad nostram litterarumscientiam accomodata sint faciliusque adhiberi possint, consilium, quod Hahnemannsecutus est, nequaquam infringi nobis persuaseramus.
Spiritu vini 45% et in minimis dilutionibus, ubi fieri poterit, et in omnibus ceterisuti vel parsimoniae causa utile est, praesertim cum vires medicaminum ea re non immi-nuantur.
Quo accuratius examinatio identitatis in tincturis principalibus et minimis dilutioni-bus fiat, analysin capillarem ratione a Platzio 1 ) instituta peractam recepimus et in non-nullis substantiis chemicis reactiones microchemicas effecimus. Imagines capillares de-scripsimus, si essentiae et tincturae a nobis ipsis paratae erant. Propter materiam amplissi-mam expositiones botanicae et pharmacognosticae in artius coactae sunt. Dissertationesspeciales, quae ex laboratorio pharmaceutico-chemico officinae Dr. Willmari Schwabeprodierunt, priori editioni adiectae nunc omissae sunt, sed posteriore tempore singillatimedentur.
Auetor se hoc opere pharmacopoeam liomoeopathicam composuisse sperat, qua de-monstratur suo iure iam diu postulari, ut ea
Pharmacopoea normalis
existimetur, cum in ea non solum exponatur, quomodo medicamenta homoeopathica se-cundum Hahnemanni praecepta parentur, sed etiam omnia respiciantur, quae viri docti.qui nunc sunt, indagaverunt.
J ) Platz, Hugo, Über Kapillaranalyse und ihre Anwendung im pharmazeutischen Labora-torium. Mit 8 farbigen Tafeln, 42 S., Dr. Willmar Schwabe, Leipzig, 1922.
1*