De arte medicamentaria homoeopathica.
Hahnemann una cum ratione medendi etiam peculiarem modum medicamenta parandiconstituit eique maximae gloriae dandum est, quod nos recentibus plantis partibusqueplantarum ad medicamenta paranda uti docuit. Itaque propriam homoeopathicam artemmedicamentariam condidit. Nostrum autem est Semper et Hahnemannum eiusquesuccessores secutos laborare et progressus in arte medicamenta parandi factos minimeneglegere, sed omnia respicere, quae ad praecepta accurate utiliterque exercenda usuiesse videantur. Qua de causa etiam in arte medicamentaria homoeopathica multa et magnaemendata sunt nec non in hac editione pharmacopoea res magni momenti mutata est,nam accurate exploravimus, quantum suci plantis recentibus contineatur.
Medici homoeopathici materiam medicaminum ex plantis arboribusque, ex animalibus,mineralibus eisque rebus sumunt, quae arte chemica parantur. Aliter atque allopathiciprimum ex singulis substantiis medicamentorum essentias, tincturas, solutiones vel tri-turationes parant, quae certam quantitatem medicinae continent; eae certis legibusamplius diluuntur. Ad eas res omnes perficiendas complura praecepta data sunt; Omni-bus autem legibus, quae ad medicamenta homoeopathica paranda pertinent, ne viresmedicaminum subtilissime dispertitorum imminuantur, diligentissime uti praecipuemedicamentariorum est.
Ad praeparata pharmaceutica et chemica, quae solius homoeopathiae sunt, in hoclibro praeceptum eius additur, qui examinavit. Nihil adhibendum est nisi id, quodparatum est ad illud praeceptum.
Ad ea praeparata chemica efficienda, quae etiam ab aliis adhibentur, plerumque prae-cepta data non sunt. Nam officinatores chemici, qui progredi non desinant, tanta dili-gentia utuntur, ut medicamentariis praeparata ab eis repetere liceat. Quod si quadamde causa expedire non videbitur, ex quolibet maiore enchiridio chemico satis cognoscerepossunt, quo modo illa parentur. Praeparata, de quibus etiam in Pharmacopoea Germanicaagitur, eis, quae ibi postulantur, respondeant.
Paratio essentiarum in hoc libro magnopere ea re emendata est, quod in eis parandisquantitas suci quam planta recens continet, respicitur et pro unitate medicamenti ponitur,id quod etiam in Pharmacopoea homoeopathica Batavorum factum est. Nunc essentiaeparantur, quae certam quantitatem suci continent. Ante hoc tempus cum in essentiisparandis copia suci aliaeque insignes virtutes plantarum plerumque non satis respicieban-tur tum remediorum, quae Pharmacopoea homoeopathica non continentur, essentiaead arbitrium parari solebant; quae mala omnia nova essentiarum parandarum rationesublata sunt.
In omnibus Hahnemanni libris, si de essentiis ex recentibus plantis partibusve plan-tarum parandis agitur, Semper sucus recens vis medicamenti vocatur et pro unitateponitur.
Quamobrem cum quantitas suci, qui planta continetur, in essentiis parandis summimomenti sit, imprimis artis medicamentariae homoeopathicae est sucum plantae recentisquam uberrine comparare, ut essentiae certam quantitatem suci continentes parentur.