— 18 —
C. De operibus homoeopathico-pharmaceuticis.I. Praeparationes.
1. Quomodo plantae recentes ve! earum partes tractentur.
Planta recens collecta vel pars eius, qua utendum est, primutn denuo de identitateexploretur, deinde caute omnibus partibus immundis, si quae forte a colligentibus ani-madversae non erunt, et harena terraque inhaerente liberetur. Solis eis partibus uti licet,quas adhibendas esse in medicamentis describendis dicemus. Plantae vel partes plan-tarum quam celerrime unoque tenore hoc modo conficiendae sunt:
Plantae vel plantarum partes cultro adamantino optime polito et ferrugine carentein tabula bene abstersa dissecentur. Quo facto singulae partes cultro bene purgato quamminutissime conterantur. Fructus recentes et semina recentia, prout, idonea sunt, quaediminuantur, aut ita tractentur, ut supra diximus, aut apte contundantur. Ad maioremcopiam minuendam lupi, qui vocantur, idonei sunt similiter constructi atque machinae,quibus ad carnem consecandam utimur.
Si essentia ex planta paranda erit, quae Pharmacopoeahomoeopathica non continetur,neque omnino per eius partes chemicas secundum ea, quae pag. 12 diximus, essentiamsecundum § 3 parare licebit, primum explorare conandum est, quantum suci ad centesi'maspartes redactum ex parva copia exprimi possit. Si 60% vel plus expressum erit, essentiasecundum § 1 paranda est; sin autem minus expressum erit, explorandum est, quantumsuci contineatur; quo explorato cognoscetur, quo modo essentia paranda sit. In omni-bus essentiis secundum §§ 2 et 3 parandis quantitas suci hoc modo exploretur:
Primum umor massae minutim consectae calore 100° exploretur. Deinde ex plantissucosis exiguum exprimatur et in suco effecto, ubi filtratus erit, residuum siccum calore100° exploretur. Si quantitatem umoris, qui planta continetur, littera a, residuum siccumsuci littera b significabimus, quantitatem suci, quae erit x, hac hae formula computarepossumus:
J00 • a100-6
Si massa diminuta mucosior est aut quantitas suci tarn parva, ut sucus per se ipseexprimi non possit, ad copiam, quae tentatur, aequales partes Aquae addantur, massasaepius vehementer conquassata postquam viginti quattuor horas seposita erit, exprima-
!) Explicatio formulae:
Adsunt: centum partes plantae
a partes umoris (in centum partibus plantae)
x partes suci (in centum partibus plantae)
b partes residui sicci in suco (h. e. in centum partibus suci)
Ergo: in singulis partibus suci 6/100 residui sicci
in x partibus suci foc/100 residui sicci.
Igitur est aequatio: sucus — residuum siccum = umor, vel:
x — bx/ 100 == ax(l — ö/100)= a
a 100a~ _ b = 100-öIOC