— 26 —
non possit, praestat operari in cistis clausis aut machinis ad conterendum constructis,quae, dum laboratur, plane clausae sunt 1 ).
In triturationibus medicamentorum siccorum parandis haec pondera adhibenda sunt:
Scala centesimalis.
1 pars ponderata substantiae medicamenti 99 partibus ponderatis Sacchari lactis mixta primam
triturationem centesimalem efficit.
1 pars ponderata primae triturationis centesimalis 99 partibus Sacchari lactis mixta secundamtriturationem centesimalem efficit.
Ita pergatur.
Scala decimalis.
1 pars ponderata substantiae medicamenti 9 partibus ponderatis Sacchari lactis mixta primam
triturationem decimalem efficit.
1 pars ponderata primae triturationis decimalis 9 partibus ponderatis Sacchari lactis mixtasecundam triturationem decimalem efficit.
Ita pergatur.
§8.
Triturationes substantiarum facile liquidarum.
(Respiciendum est praeceptum in secunda editione Hahnemanni Chr. Kr., pars IV,1838, pag. 498 datum.)
In his substantiis conterendis ponderum ratio eadem est atque in triturationibus se-cundum § 7 efficiendis. Si minor copia paranda erit, pro pondere specifico substantiae2—4 guttae substantiae 2 ) pondere 0,1 gr. adhibeantur, ut trituratio hoc modo paretur:
Scala centesimalis.
2—4 guttae medicamenti 9,9 grammatis Sacchari lactis mixtae primam triturationem centesi-malem efficiunt.
1 pars ponderata primae triturationis centesimalis 99 partibus ponderatis Sacchari lactis mixtasecundam triturationem centesimalem efficit.
Ita pergatur.
Scala decimalis.
2—4 guttae medicamenti 9,9 grammatis Sacchari lactis mixtae secundam triturationem deci-malem efficiunt.
1 pars ponderata secundae triturationis decimalis 9 partibus ponderatis Sacchari lactis mixtatertiam triturationem decimalem efficit.
Ita pergatur.
§9.
Triturationes ex tincturis principalibus efficiendae.
Ut triturationes paremus, quibus eadem quantitas medicamenti meri continetur atquemedicamentis liquidis, copia praeparati, quae ei quantitati medicamenti meri respondet,quam tinctura principalis continet, cum Saccharo lactis conteratur.
!) Tales machinae ad conterendum factae varia magnitudine in Schwabii officina centraliiam per multos annos adhibentur et se optimas praestiterunt.
2 ) Quo pondere guttae plurimarum substantiarum liquidarum sint, in tabulis specialibuseorum librorum reperias, quibus de hac litterarum parte agitur.