Tractatus. cxxij. Capitulum. xxj. Fo. ccx
LAſus ianuis clauſis: ⁊ ſtetit in medio ⁊ dixit eis. Pax vobis.Deinde dicit thome. Infer digitum tuuꝫ huc ⁊ vide manusmeas ⁊ affer manum tuam ⁊ mitte in latus meum: ⁊ noli eſſeincredulus ſed fidelis. Reſpondit thomas ⁊ dixit. Dominꝰmeus ⁊ deus meus. Uidebat tangebatqꝫ hominem ⁊ confitebatur deum quem non videbat neqꝫ tangebat. ſed per hocꝙ videbat atqꝫ tangebat: illud iā remota dubitatione credebat. Dicit ei ieſus. Quia vidiſti me credidiſti. Non ait tētigiſti me ſed vidiſti me: quoniam generalis quodāmodo ſenſus eſt viſus. Nam ⁊ per alios quattuor ſenſus nominari ſolet: velut cum dicimus audi ⁊ vide qͣꝫ bene ſonet: olfac ⁊ videqͣꝫ bene oleat: guſta ⁊ vide qͣꝫ bene ſapiat: tange ⁊ vide qͣꝫ bene caleat. Ubiqꝫ ſonuit vide: cum viſus proprie non negeturad oculos pertinere. Unde ⁊ hic ipſe dominus. Infer inquidigitum tuum huc ⁊ vide manus meas. Quid aliud ait qꝫ tāge ⁊ vide? Nec tamen oculos ille habebat in digito. Ergo ſiue intuendo ſiue etiam tangendo. quia vidiſti me inquit credidiſti: qͣꝫuis dici poſſit non auſum fuiſſe diſcipulum tangere. cum ſe offerret ille tangendum. Non enim ſcriptum eſt: ettetigit thomas. Sed ſiue aſpiciendo tantum ſiue etiam tangendo viderit ⁊ crediderit: illud quod ſequitur / magis gentium fidempredicat atqꝫ commendat. ¶Beati qui non viderunt ⁊ crediderunt.Preteriti temporis vſus eſt verbis: tanqͣꝫ ille qui quod erat futurum in ſua nouerat predeſtinationeiam factum. Sed iam ſermo iſte a prolixitate cohibenduseſt. Donabit dominus: vt de his que reſtant al̓as diſputemꝰTractatus. cxxij.¶ Multa quidem ⁊ alia ſigna fecit ieſus in conſpectu diſcipulorum ſuorum que non ſunt ſcripta in libro hoc. Hec autem ſcripta ſunt vt credatis quia ieſus eſt chriſtus filius dei. Et vt credenxxj. tes vitam habeatis in nomine eius. Poſtea manifeſtauit ſe iterum ieſus admare tyberiadis manifeſtauit autem ſic. Erant ſimul Simonpetruset Thomas qui dicitur didimus: ⁊ Nathanaelqui erat a cana galilee: ⁊ filij zebedei ⁊ alij ex diſcipulis eius duo. Dicit ei Simon petrus: Uado piſcari. Dicūt ei: Uenimꝰ ⁊ nos tecū. Et exierūt ⁊ aſcēderūt in nauī ⁊ illa nocte nihil prendiderūt. Mane aūt facto ſtetit Ieſus in littore non tamen cognouerunt diſcipuli quia ieſus eſt. Dicitergo eis Ieſus. Pueri nunquid pulmentariumhabetis? Reſponderunt ei: non. Dicit eis. Mittite in dextram nauigij rethe ⁊ inuenietis. Miſerunt ergo: ⁊ iam non valebant illud trahere premultitudine piſcium. Dicit ergo diſcipulus illequem diligebat ieſus Petro. Dominus eſt. Simon petrus cum audiſſet quia dominus eſt tunica ſuccinxit ſe. Erat enim nudus et miſit ſe in mare. Alij autem diſcipuli nauigio venerunt nō em̄longe eranta terra ſed quaſi cubitis ducentis trahentes rethe piſcium. Ut ergo deſcenderunt interram viderunt prunas poſitas ⁊ piſcem ſuperpoſitum ⁊ panem. Dicit eis ieſus. Afferte de piſcibus quos prendidiſtis nunc. Aſcendit Simōpetrus et traxit rethe in terram plenum magnispiſcibus. Centumquinquagintatribus. Et cuꝫtanti eſſent non eſt ſciſſum rethe.A ¶ Oſt narrationem rei geſte in qua thomas diſcipulus oblatis ſibi tangendis in chriſti carne vulnerūM Ilocis vidit quod credere nolebat ⁊ credidit: interponit hec euangeliſta iohannes ⁊ dicit. Multa q̄dem ⁊ alia ſigna fecit ieſus in conſpectu diſcipulorum ſuorū
que non ſunt ſcripta in libro hoc. Hec autē ſcripta ſunt vt credatis: quia ieſus eſt ⁊chriſtus filius dei: ⁊ vt credentes vitāhabeatis in nomine eius. Hoc capitulum velut librihuiusindicat finem. Sed narratur hic deinde quēadmoduꝫ ſe manifeſtauerit dominꝰ ad mare tyberiadis. ⁊ in captura piſciūcommendauerit eccleſie ſacramentum: qualis futura eſt vltima reſurrectio mortuorum. Ad hoc itaqꝫ commendandū valere arbitror quod tanqͣꝫ finis interpoſitus eſt libri quod eētetiam ſecuture narrationis quaſi premium: quod ei quodāmodo faceret eminentiorem locū. Que narratio incipit itaPoſtea manifeſtauit ſe iterum ieſus ad mare tyberiadis:manifeſtauit auteꝫ ſic. Erant ſimul ſimon petrus ⁊ thomasqui dicitur didimus ⁊ nathanael qui erat a galilea et filij zebedei: ⁊ alij ex diſcipulis eius duo. Dicit eis Simon petrusUado piſcari. Dicunt ei. Uenimus ⁊ nos tecum. Queri ſolet de hac piſcatione diſcipulorum: cur redierint petrus ⁊ filij zebedei ad id quod fuerunt priuſqͣꝫ a domino vocarenturerant em̄ piſcatores quando eis dixit. Uenite poſt me: et fa 7ciam vos fieri piſcatores hominum. Tunc euꝫ quippe illi ſecuti ſunt vt magiſterio eius relictis omnibus adhererent: intantum vt cum ab eo diues ille triſtis abſcederet cui ipſe dixerat. Uade vende que habes ⁊ da pauperibus. et habebis/theſaurum in celo. ⁊ veni ſequere me diceret ⁊ī petrus. Eccenos dimiſimus omnia ⁊ ſecuti ſumus te. Quid eſt ergo quodnunc quaſi apoſtolatu relicto fiunt quod fuerunt: ⁊ quod dimiſerant repetunt: tanqͣꝫ obliti quod audierant. Nemo mittens manum ſuper aratrum ⁊ reſpiciēs retro aptus eſt regnocelorū? Quod ſi feciſſent defuncto ieſu priuſqͣꝫ reſurrexiſſeta mortuis. Quod quidem nō poterant quoniā dies quo crucifixus eſt totus eos tenebat attōnitos vſqꝫ ad eius ſepulturam que ante veſperum facta eſt. Sequens autem dies eratſabbati: quando eis morem patriuꝫ ſeruantibꝰ operari vtiqꝫnon licebat. Tertio vero die dominus reſurrexit: eoſqꝫ reuocauit ad ſpem quam de illonon habere iam ceperant. Tamen ſi tunc feciſſent putaremus eos illa que animos eorumoccupauerat deſperatione feciſſe. Nunc vero poſt eum ſibide ſepulchro redditum viuum. Poſt oblatam ſuis oculis etmanibus non ſolum videndam verumētiam tangendaꝫ atqꝫpalpandam rediuiue carnis euidentiſſimam veritateꝫ. poſtinſpecta vulnerum loca. vſqꝫ ad apoſtoli thome confeſſionēqui ſe aliter crediturum non eſſe predixerat. Poſt acceptuꝫeius inſufflatione ſpiritumſanctum. Poſt verba in ſuas aures eius ore prolata. Sicut miſit me pater ⁊ ego mitto vos.Quoruꝫ remiſeritis peccata remittuntur eis: ⁊ quorum retinueritis retenta ſunt: ſubito fiunt ſicut fuerunt. non hominuſed piſcium piſcatores. His ergo quos hoc mouet reſpondedum eſt. non eos fuiſſe prohibitos arte ſua licita ſcilicet atqꝫconceſſa victum neceſſariuꝫ querere ſui apoſtolatus integritate ſeruata: ſi quando vnde viuerent aliud nō haberent. Niſi forte quiſpiam putare audebit aut dicere apoſtolum paulum non pertinuiſſe ad eorum perfectionem qui relictis omnibus chriſtum ſecuti ſunt: quoniam ne quēqͣꝫ eorum grauaret quibus euangeliuꝫ predicabat. ſuum victuꝫ ſuis manibꝰ mtranſigebat. Ubi magis impletum eſt quod ait. plus omni? j. 1bus illis laboraui. Et adiunxit/ non autē ego. ſed gratiā dei j. ſmecum: vt hoc quoqꝫ appareat dei gratie deputandum: qd̓et animo et corpore poterat vſqꝫ adeo plus illis omnibuslaborare: vt neqꝫ ceſſaret ab euangelio predicando: neqꝫ tamen ex euangelioſicut illi ſuſtentaret hanc vitam: cum id ꝑtot gentes in quibus chriſti nomen non fuerat prophetatuꝫ:muito latius atqꝫ fertilius ſeminaret. Ubi oſtendit ex euangelio viuendi. hoc eſt victuꝫ habendi/ non neceſſitatem apoſtolis impoſitam: ſed poteſtatem datam. Quam poteſtatemcommemorat idem apoſtolus dicēs. Si nos vobis ſpiritua j.lia ſeminauimus: magnum eſt ſi veſtra carnalia metamus?Si alij poteſtatis veſtre participes ſunt non magis nos? Sꝫnon ſumꝰ inquit vſi hac poteſtate. Et paulopoſt. qui altarioſeruiunt inquit altario compartiuntur. Sic ⁊ dominus ordinauit his qui euangelium annunciant de euangelio viuereEgo autem nullius horum vſus ſum. Satis igitur apertuꝫeſt non imperatum ſed in poteſtate apoſtolis poſituꝫ vt aliūde non viuerent niſi ex euangelio: ⁊ ab eis quibus euangeliūpredicando ſpiritualia ſeminabant carnalia meterent. hoceſt carnis huius ſuſtentaculum ſumerēt: ⁊ tanqͣꝫ milites chri
G ij
Capi. xxi.
A
Capi. xxj.
Al̓. lr̄anō hꝫ xp̄s.
Mat. iiij
Mat. xix.Mat. xix
mat. vbi. sͣ.j. Cor. iiij.j. Cor. xv.
Luce. ix.
i Cor. ix.
O
C