Druckschrift 
Sermones
Entstehung
Seite
CCXIIIIr
Einzelbild herunterladen
 

Capitulū. xv. Fo. c.Tractatꝰ. lxxxiij.

lli eſt homo chriſtus ieſus. Mediator quippe monſtratur cumdicit: ſicut dilexit me pater: ⁊ ego dilexi vos. Nā pater vtiqꝫdiligit et nos ſed in ipſo: quia in hoc glorificatur pater vt fructum afferamus in vite hoc eſt in filio: et efficiamur eius diſcipuli. Manete inquit in dilectione mea. Quomodo manebimus. Audi quid ſequitur. Si precepta mea (īquit) ſeruaueritis: manebitis in dilectione mea. Dilectio facit p̄ceptaſeruare: an precepta ſeruata faciunt dilectionem? Sed quisambigat: ꝙ dilectio precedit? Unde enim precepta ſeruetnon habet/ qui non diligit. Quod ergo ait: ſi p̄cepta mea ſeruaueritis manebitis in dilectione mea/ oſtendit nō vnde dilectio generetur ſed vnde mōſtretur. Tanqͣꝫ diceret. Nolitevos putare manere in dilectione mea: ſi nō ſeruaueritis precepta mēa. Si enī ſeruaueritis manebitis hoc eſt. Hinc apparebit quod in dilectione mea manebitis: ſi precepta meaſeruaueritis. Nemoſe fallat dicēdo quod eum diligat: ſi eiꝰpręcepta non ſeruat. Nam intantū eum diligimus: inqͣꝫtumeius precepta ſeruamus. Inqͣꝫtum autem minus ſeruamus:minus diligimꝰ. Ꝙͣuis quod ait: manēte in dilectione mea:non apparet quā dixerit dilectionem: vtrum qua eum diligimus an̄ qua ipſe diligit nos. Sed ex verbo ſuperiore dinoſcitur. Dixerat qͥppe: et ego dilexi vos/ cui verbo continuo ſubiunxit: manete in dilectione mea. Illa ergo qua dilexit nos.Quid eſt ergo manete in dilectione mea/ niſi manēte in gratia mea? Et quid eſt ſi precepta mea ſeruaueritis manebitisin dilectione mea: niſi ex hoc ſcietis ꝙ in dilectione mea quavos diligo manebitis ſi precepta mea ſeruabitis? Non ergo vt nos diligat prius eius precepta ſeruamus: ſed niſi nosdiligat precepta eius ſeruare non poſſumus. Hec eſt gratiaque humilibꝰ patet: ſuperbos latet. Sed quid illud eſt quodadiungit: ſſicut et ego patris mei precepta ſeruaui et maneoin eius dilectione? Utiqꝫ etiā hic hanc dilectionem patrisintelligi voluit: qua eum diligit pater. Ita quippe dixerat: ſicut dilexit me pater ⁊ ego dilexi vos / atqꝫ his verbis illa ſubiunxit: manēte in dilectione mea: illa proculdubio qua dilexi vos. Ergo quod ait etiam de patre: maneo in eiꝰ dilectione: illa ſcilicet accipienda eſt: qua dilexit eum pater. Sed nūquid et hic gratia intelligenda eſt qua pater diligit filium: ſicut etiaꝫ gratia eſt qua nos diligit filius cum ſimus nos filijgratia non natura: vnigenitus auteꝫ natura non gratia? Anhoc etiam in ipſo filio ad hominem referēdum eſt? Ita ſane.Nam dicendo: ſicut dilexit me pater/ et ego dilexi vos: gratiam mediatoris oſtendit. Mediator autem dei et hominū/non inqͣꝫtum deus ſed inqͣꝫtuꝫ homo eſt chriſtus ieſus. Et ꝓfecto ẜm id quod homo eſt de illo legitur: ⁊ ieſus proficiebatſapientia et etate et gratiā apud deum et homines. Secundum hoc igitur recte poſſumus dicere ꝙ cum ad naturā deinon pertineat natura humana ad perſonam tamen vnigenitifilij dei per gratiam pertinet humana natura: et tantam gratiam vt nulla ſit maior: nulla prorſus equalis. Neqꝫ enim illāſuſceptionem hominis vlla merita preceſſerunt: ſed ab illa ſuſceptione merita eius cuncta ceperunt. Manet ergo filius indilectione qua eum dilexit pater: ⁊ ideo ſeruat precepta eiꝰ.Quid eſt enim et ille homo: niſi ꝙ deus ſuſceptor eſt eius?Deus enim erat verbum vnigenitus gignenti coeternus: ſedvt mediator daretur nobis: per ineffabilem gratiam verbuꝫcaro factum eſt et habitauit in nobis.Tractatus. lxxxiij. Hec locutꝰ ſum vobis: vt gaudium meum invobis ſit et gaudium veſtrum impleatur hoc eſtpreceptum meum vt diligatis inuicem ſicut dilelexi vos.Udiſtis chariſſimi: dominū dicentem diſcipulis Aſuis. Hec locutus ſum vobis/ vt gaudiuꝫ meumin vobis ſit: et gaudiū veſtruꝫ impleat̉. Quod eſt N. Ugaudium chriſti in nobis/ niſi quo dignatur gaudere de nobis? Et quod eſt gaudium noſtruꝫ quod dicit implenduꝫ: niſi eius habere conſortium? Propter quod petro.ij. dixerat. Si non lauero te: non habebis parteꝫ mecum. Gaudium ergo eiꝰ in nobis: gratia eſt quā preſtitit nobis: et ipſeeſt gaudiū noſtrum. Sed de hac ille etiam ex eternitate gauj.debat: quando nos elegit ante conſtitutionem mundi. Necrecte poſſumus dicere ꝙ gaudium eius plenum non erat.

Non enī deus imperfecte aliquando gaudebat: ſed illud eiꝰgaudium in nobis non erat: quia nec nos in quibus eſſe poſſet iam eramus: nec quando eſſe cepimus cum illo eſſe cepimus. In ipſo autem ſemper erat: qui nos ſuos futuros certiſſima ſue preſcientie veritate gaudebat. Proinde gaudiumiam ipſe perfectum de nobis habebat / quando nos preſciendo et predeſtinando gaudebat. Neqꝫ enim vllus in illo eiusgaudio motus eſſe poterat/ ne forte non fieret: quod ſe facturum eſſe preſciebat. Sed neqꝫ cum id facere cepit quod ſe facturū eſſe preſciuit/ gaudium eius quobeatꝰ eſt creuit: alioquin beatior factus eſt: quia nos fecit. Abſit hoc fratres: deibeatitudo quia nec minor fuerat ſine nobis: nec fit maior exnobis. Gaudiū igitur eius de ſalute noſtra: quod in illo ſemper fuit cum preſciuit ⁊ predeſtinauit nos: cepit eſſe in nobisquando vocauit nos/ et hoc gaudium merito noſtrum dicimus: quo et nos beati futuri ſumus. Sed hoc gaudium noſtrum creſcit et proficit: et ad ſuam perfectionem perſeuerādo pertendit. Ergo inchoatur in fide renaſcentium/ implebitur in premio reſurgentium. Ecce vnde dictum exiſtimo.Hec locutus ſum vobis / vt gaudiū meum in vobis ſit: ⁊ gaudium veſtrum impleatur. In vobis ſit meum: impleatur veſtrum. Semper eniꝫ erat meum plenum / et anteqͣꝫ vocaremini: cum vocandi a me preſciremini. Sed fit et in vobis cumhoc efficiamini quod preſciui de vobis: impleatur autem veſtrum/ quia beati eritis quod nōdum eſtis / ſicut creati eſtisqui nondum fuiſtis. Hoc eſt inquit preceptum meum: vt diligatis inuicem ſicut dilexi vos. Siue dicatur preceptumſiue mandatum: ex vno verbo greco vtrūqꝫ interpretatur qd̓eſt εντόλή. Iam vero iſtam ſententiam et ante dixerat: dequa me vobis vt potui diſputaſſe meminiſſe debetꝭ. Ibi enī sͣſic ait. Mandatum nouum do vobis vt diligatis inuicem lxſicut dilexi vos / vt et vos diligatis inuicem. Huius itaqꝫmādati repetitio commendatio eſt: niſi ꝙ ibi mandatum inquit nouum do vobis / hic autem/ hoc eſt inquit mandatummeum. Ibi tanqͣꝫ non fuerit ante tale mandatū: hic tanqͣꝫ nōſit aliud eius mādatum. Sed ibi dictum eſt nouum: ne in vetuſtate noſtra perſeueremus: hic dictum eſt meum/ ne contēnendum putaremus. Ꝙ autem hic ita dixit hoc eſt mandatum meum/ velut nō ſit aliud/ quid putamus fratres mei.Nunquid nam ſolum eius de iſta dilectione mandatum eſt:qua diligimus inuicem? Nōne eſt et aliud maius: vt diligamus deum? Aut vero de ſola nobis dilectione mandauit: vtalia non requiramus? Tria tamen cōmendat apoſtolus dicens. Manēt auteꝫ fides/ ſpes charitas/ tria hec: maior aūt j. thorū charitas. Et ſi ī charitate hͦ eſt in dilectione ꝯcludunt̉duo illa p̄cepta: maior tamē dicta eſt eē ſola. De fide igit̉ nobis qͣꝫ multa mandata ſunt: qͣꝫ multa de ſpe? Quis pōt cūctacolligere? Quis enumerādo ſufficere: Sꝫ intueamur qd̓ aitidē apoſtolus/ plenitudo legis charitas. Ubi ergo charitas Ieſt: quid eſt quod poſſit deeſſe? Ubi autē non eſt/ quid eſt qd̓ iipoſſit prodeſſe:? Demō credit nec diligit: nemo diligit qui nō xjcredit. Fruſtra quidem ſed tamen poteſt ſperare veniam qui Inon diligit: nemo autem poteſt deſperare qui diligit. Itaqꝫvbi dilectio eſt/ ibi neceſſario fides et ſpes: et vbi dilectio ꝓximi: ibi neceſſario dilectio dei. Qui enim non diligit deumquomodo diligit proximum tanqͣꝫ ſeipſum: quandoquidem inon diligit et ſeipſum? Eſt quippe impius et iniquus. Quiautem diligit iniquitatem: non plane diligit ſed odit animāſuam. Hoc ergo preceptum domini teneamus vt nos inuicēdiligamus / et quicquid aliud precepit faciamus: quoniamquicquid eſt aliud hic habemus. Diſcernitur quippe iſta dilectio ab illa dilectione: qua ſe inuicem diligunt homines: ſicut homines. Nam vt diſcerneretur/ adiūctum eſſe: ſicut dilexi vos. Ut quid enim diligit nos chriſtus: niſi vt regnarepoſſimus cum chriſto? Ad hoc ergo et nos īuicem diligamꝰvt dilectionem noſtrā diſcernamus a ceteris: qui non ad hocſe inuicem diligunt quia nec diligunt. Qui autem ſe propterhabendum deum diligunt: ipſi ſe diligunt. Ergo vt ſe diligant: deum diligant. Non eſt hec dilectio in omnibus hominibus. Pauci ſe propterea diligūt/ vt ſit deus omnia in omnibus.Tractatus. lxxxiiij. Maiorem hac dilectioneꝫ nemo habet vtani

Ephe. j.

Ioh̓. xiij.Ephe. j.

Ioh̓. xiij.

Luce. ij.

Cim̄. lii.

B

Rom̄. xiijiij. ſen. diſ.xxxvj. ca. j.Iacobi .j.

Osͣ. x.

sͣ. tracta.lxv.

i. Cor. xiij.

O