Druckschrift 
Sermones
Entstehung
Seite
XXVIIv
Einzelbild herunterladen
 

ſancti Auguſtini.Sermo. Mij.

rb̓. turat (inquit) aurem ſuā ne audiat legeꝫ: oratio eius erit execrabilis. Debet primus ipſe audire deum qui vult exaudiri a deo. Nam qua fronte vult vt deus eum exaudiat: quē intantuꝫ deſpicit: vt eius precepta legere diſſimulet? Et illudquale eſt fratres mei nonnulli chriſtiani: et quod peius eſtaliquotiens etiam clerici quando iter acturi ſunt: panem etvinum et oleum et diuerſas ſibi impenſas ordinant preparari. Et tanta vnuſquiſqꝫ in terreno ītinere preparat vnde viuat caro ſua: quare tantum libellum legere non curat:vnde hic et in eternum reficiatur anima ſua? Cum ergo duos quiſqꝫ homines habeat: vnum interiorem ad imaginemdei factum: et alium exterioreꝫ de limo terre formatum: curtantam ſollicitudinem pro corpore: quod in ſepulchro a vermibus deuorandum eſt habere videmur: interiorem verohominem qui ad imaginem dei factus eſt: tanqͣꝫ vile mancipium ſine pabulo verbi dei fame et ſiti cruciare permittimus? Intantum enim prauus deum negligit: vt in ſe īmaginem ipſius deſpiciat et contemnat. Hec ergo fratres chariſſimi ſapienter et vtiliter cogitantes quātum poſſumus:ocioſis fabulis et detractionibus ac ſcurrilitatibus cunctisfinem ſtudeamus imponere: et totis viribus de impedimētis mundi iſtius fugiendo: aliquas horas querere: in quibꝰpro ſalute anime noſtre orationi vel lectioni poſſimus inſij. ſtere: vt in nobis impleatur quod ſcriptuꝫ eſt. Qui docti fuerint fulgebūt ſicut ſtelle in perpetuas eternitates. Quod ipſe preſtare dignetur. Qui cum patre et ſpiritu ſancto viuitregnat deus in ſecula ſeculorum. Amen. De diligenti inſtructione fratrum qualiter inhac vita debeant agere: vt cum hinc migrauerintet caro in ſepulchro deuorari ceperit: anima cumſanctis omnibus letetur in celis. interſerit etiamde fulgore ac claritate corporum ſaluatorum inparadiſo.Sermo. lvij.NN hac vita poſiti fratres ita agite: vt hinc migAIgraueritꝭ: et caro veſtra ceperit deuorari in ſepulIAchro: anima ornata bonis operibus cum ſanctis omnibus letetur in celis. Retrahat vos a malisoperibus vel a peccatis interitus eorum quos premiſiſtis.Attendite calamitates: cōſiderate diuitum ſepulchra vl̓ eorum qui ante pauca tempora vobiſcum erant quid ſunt velquid fuerunt: vel quid eis diuitie vel cupiditates ſeculi profuerint. Ecce nihil ex eis niſi ſoli cineres remanſerunt. Quiſi modo loqui poſſent hec vobis dicerent. Ut quid infelicestantum pro ſeculi vanitate diſcurritis? Ut quid vos criminibus et vitijs repletis? Conſiderate omnia veſtra: vel ſicvobis horreat cupiditas: et munera veſtra. Quod vos eſtiset nos fuimus: et quod ſumus vos eritis. Itaqꝫ omnia fratres chariſſimi ſollicite conſiderate: penſate: et hoc conſiderantes expaueſcite: diem mortis ante oculos ſemper ponite: ad emendationem quātum poteſtis feſtinate. Nolite negligere nos pius deus peccantes ſuſtineat: quia qͣꝫto diutius expectat vt emendetis: tanto grauiꝰ iudicabit ſi neglexeritis. Si forte putatis quia finis mundi tardius veniāt:vel ſuum conſideret finem. Ecce dum libenter ac iocundiſſime moratur homo in mūdo: multaqꝫ in longa tempora diſponit agenda: repente rapitur in morte: et ex improuiſo aufertur a corpore. Sed ille eſt beatꝰ qui ſemper illam habuitante oculos: et feſtinauit in illa hora mortis paratus inueni-ri. Quod ſi vultis ſcire chariſſimi qͣꝫ cum magno mētu: magniſqꝫ doloribus anima ſeparatur a corpore: diligenter aduertite. Ueniunt enim angeli aſſumere eam: vt perducant illam ante tribunal iudicis metuendi: et tunc illa memoransſua mala et peruerſa que die noctuqꝫ geſſit contremiſcit:rit ea fugere: induciaſqꝫ petere dicens. Date mihi vel vniushore ſpacium. Tunc quaſi loquētia ſimul opera eius dicēt.Tu nos egiſti: opera tua ſumus: non te deſeremus: ſed tecūſemper erimus: tecumqꝫ pergemus ad iudicium. Hoc quidem peccatoris anima agit que cum horrendo timore ſeparatur a corpore: et pergit plena peccatis et ingenti confuſioue. Iuſti vero anima cuꝫ ſeparatur a corpore: non timet nec

Cexpaueſcit: ſed magis cum magno gaudio egreditur: cumexultatione pergit ad deum deducentibus eam ſanctis angelis. Illam horam fratres modo timete vt non tunc timeatis: illam precauete nunc vt tunc ſecuri eſſe poſſitis. Memētote iugiter in mediolaqueorū diaboli ambulatis: et ideoſemper parati eſtote: vt quando domini preceptū fuerit miſſum: liberi ab omni labe peccati ad requiem tranſire poſſitis. Non arbitremini vos in hoc mundo diu manſuros: quianimirum peruenit vt poſt dominicum miſſum preceptum:nec vnius hore momentum concedatur in hac vita conſiſtere. Cauete igitur ne in exitu veſtro triſticiam faciatis angelis et gaudium inimicis. Scitote vero cum anima acorpore euellitur: ſtatim aut in parauiſopro meritis bonis collocatur: aut certe pro peccatis in inferni tartara precipitat̉.Eligite modo quod vultis: et hoc iam in vita diſponite: autperpetualiter gaudere cumſanctis: aut ſine fine cruciariimpijs. Itaqꝫ fratres ſaltem pene vos terreant: ſi premiainuitant: et preſens ſeculum ſi deſpicere non valetis: ſaltemcum iuſticia poſſidete. Qui in adoleſcētia errauit: ſaltē iamin ſenectute reſipiſcat: et mala que peccando commiſit: penitendo expurget. Ecce paulatim deficit mundus: cuncta que videntur velociter tanqͣꝫ veſpertina vmbratranſcurrunt. Ecce olim pronūciabatur: preſenti tempore perſpicue iam cernitur. Subtrahuntur vt ipſi videtis omnia bona: et creſcunt quotidie mala. Nolite ergo fratres iam mundum diligere: quem tanta cernitis cum velocitate tranſire.Nolite in eius amore anchoraꝫ cordis iam figere: quem ſicad finem cōſpicitis declinare: preſertim cum apoſtolus clamet: amicitia huius mundi inimica ſit deo. Si enim ipſemundus nos diligeret diligēdus vtiqꝫ non eſſet: qͣꝫtomagisnunc dum ipſe nos odire probatur: quos tantis malis inſeqͥtur: a nobis omnino ſpernendus atqꝫ fugiendus eſt? Uitamergo eternā ex omnibus precordijs veſtris amate: quā nunqͣꝫ in ſecula finiatis. Illuc feſtinate vbi ſemꝑ viuatis: et vbiiam mori nunqͣꝫ timeatis. Si enim ſic amatis iſtam vitammiſeram fluidamqꝫ vbi cum tanto labore viuitis et vbi vixcurrendo: ſatagendo: ſudādo: ſuſpirando neceſſarijs corporis ſatiſfacitis: qͣꝫtomagis amāda felix beatitudo eſt vbi etiam implebit̉ illud quod dominus in euangelio dicit. Erunthomines ſimiles angelis. Et illud. Fulgebūt iuſti ſicut ſol Lin regno patris mei. Qualis putatis tunc erit ſplendor animarum: quando ſolis habebit claritatem lux corporuꝫ? Ibiiam non erit vlla triſticia: nullus ibi labor: nullus dolor: nullus timor: nulla mors: ſed perpetua ſemper ſanitas perſeuerat: nulla ibi conſurgit malicia: nulla carnis miſeria: nullaegritudo: nulla omnino neceſſitas. Non erit fames: non ſitis: non frigus: non eſtus: non laſſitudo ieiunij: nec vlla tentatio inimici: non peccandi voluntas: nec delinquendi poſſibilitas: ſed totum leticia: totum exultatio poſſidebit: homineſqꝫ ſociati angelis ſine vlla carnis infirmitate vernabunt.Erit ibi iocunditas infinita: beatitudoſempiterna: quā quiſemel adipiſcitur ſemper tenet. Nihil hoc loco magnificentius: nihil glorioſius: nihil clarius: nihil pulchrius: nihil verius: nihil illa bonitate ſincerius: nihil illa abundantia copioſius. Ibi iam non formidabitur fortiſſimus hoſtis quicupit iugiter animas iugulare: nec facies omnino turbulenta tortoris incutiet timorem: nec barbarorum immanitas:nec vlla timebitur aduerſitas. Nemo in illo loco glorioſo indiget veſtimēto: non eſt illic frigus: non eſtus nec vlla aerisinequalitas: nullus ibi eſurit: nullus triſtatur: nullus eſt ibiperegrinus: ſed omnes qui illuc venire meruerunt: ſecuri inpatria viuēt: nec vltra aduerſabitur caro ſpiritui: ſed inenatrabilia cum angelis ſempiterna a chriſto premia tribuētur:que oculus non vidit (ſicut dicit apoſtolus) nec auris audiuit: nec in cor hominis aſcendit: que preparauit deus diligētibus ſe. Ecce qualem beatitudineꝫ perditurus erit: qui modoſe dum licet emendare noluerit. Idcirco nos fratres domino auxiliante dedignemur vltra ſeruire peccato quibustanta beatitudo preparatur in celo. Dum ergo tempus eſt feſtinemus propitium habere dominū. Deſpiciamus que terrena ſunt: vt adipiſcamur celeſtia. Cogitemus peregrinosnos eſſe in hoc ſeculo: vt liberius feſtinemus ad celos. Uelociter enim tranſeunt: et cito tanqͣꝫ vmbra pereunt cuncta quehic videntur. Perpendamus chariſſimi fratres quales eri-

Prouerbͥxxviii.

Dan̄. xii.

Giquerxviij.D

D

A

B

Mat. xiij.

1 Cor. ij.

C

E