Druckschrift 
Das Chronikon des Konrad Pellikan zur vierten Säkularfeier der Universität Tübingen
Entstehung
Seite
180
Einzelbild herunterladen
 

i8o

mitto, ut si vel tu vel filii tui aliquando eis uti ad aliquorumeditionem nolitis vel non possitis, ut tandem vel post mortemtuam redeant ad manus filii mei, si vivet, vel ad ecclesiam Tigu-rinam, ut eis utatur Professor Hebraicae linguae mihi Dominoordinante successurus, ut labor meus tantus aut qualiscunque nonpereat, sed prosit non tantopere laboraturo, ut ego laboravi tot annisimprobe et sine omni auxilio instructorum, cupiens semel Judaicaedoctrinae authores a nostris quoque non ignorari exemplo piedoctorum nostri temporis. Utcunque modica videatur pars illaJudaicorum scriptorum, quae sine nostrorum piorum scriptis nobismultum proficiant.

Misi autem Domino Roberto Stephani Geneuam Rabinos sub-scriptos versos latine: R. David Kimhi in Genesim non totam, inJosuae, Judicum, Samuel, Regum, Esaiarn, Jercmiam, Ezechielem,XII prophetas et psalmos; R. Abraham aben Ezra in Mosen, inprophetas omnes praeter Jeremiam et in psalmos et reliqua hagio-grapha, R. Salomonem Sarchi in prophetas priores et posterioresomnes, in psalmos, Cantica, Ruth, Ecclesiasten, Hester, Esdrarnet in verba dierum; R. Levi ben Gersorn in parabolas Salomoniset Danielem; R. Mosen Gerundensem Ramban in Job; R. Abrahamprizol in Job usque ad 20 caput; commentarium Kabucki in para-bolas Salomonis; R. Simeoncm in verba dierum insertum R.Salomoni.

Ad haec ipse respondit in haec verba 26. Aprilis 1551: Quamexhilaratus sum accepto tuo fasciculo vix dici potest, charissimefrater; si quid amplius ex Italia aut Neapoli accepero, ad te mittam;interea dissutos codices ex postrema Bombcrgi editione ad temitto, ex quibus vertere poteris commentarios R. D. Kimhi inverba dierum sive libros Paralipomcnon, ubi in Genesim absolverisetc. Ne quid autem vereare, etiam minimum folium perditum iriex omnibus, quae ad me misisti, magna fide asservabuntur a me,revertentur quoque aliquando omnia ad ecclesiam vestram magno

sagt Pellikan über sein Verhältniss zu R. Stephanus: «totus sum in judaicisstoliditatibus nunc talmudicis, postquam transtuli integre tres eorum celebresRabbinos in tota Biblia, rogatu Roberti Stephani, cui omnia Genevam misi,apud quem utilius resident quam mecum, quibus usurus sit suo tempore adstudiosorum profectum».