CHRONICON C. P. R.
AD FILIUM ET NEPOTESU44-
C onradus Pellicanus filio Samueli optat paterno affectu timoremDei, qui initium sit sapientiae salutaris; quae spiritu sanctoadaugeatur ex studio Sacro verbi Dei: cum fama odorifera virtutumet meritorum; fortunam mediocrem et posteritatem Deo et ho-minibus amabilem ac gratam: ad Dei optimi Maximi gloriam etposterorum salutem patriaeque tam tuae quam meae. Quandoquidemcupio te consequi, quod mihi dolet fuisse ademptum, historiamtuorum Majorum, genus, studia, loca, fata, ad tuam et posterorumnostrorum, si dare dignabitur dominus, quod opto, pios et utilesad proximorum salutem et Dei gloriam, institutionem, praemoni-tionem et ad exemplum in bonis; ut tu quoque aevo tuo victurus,similiter attendere, annotare et ad successorum sancta exemplaconscribere consequenter studeas et adhorteris, ad memoriam sanc-tam ac utilem, non ad jactationem patrum, sed ad institutionemfiliorum, hujus modi forent a doctis majoribus et successoribustentanda. II quod hactenus docti caelibes non potuerunt, alioquivirtutum exempla plurima filii recepissent a patribus, et non tantumdivitiarum hereditas curata, s<jd morum magis institutio sancta fuissetpromota ad posteros. Id agere tecum, carissime, institui jam senex,agens 66 annum, post multa scripta, ad tuam utilitatem, quae nonstatui invulganda, sed tibi et nostris cognatis communicanda ad pro-fectum in sacris, quibus solis insteti, jam ab annis fere quinquaginta;saeculares quidem literas degustans tantum, et nihil contemnens,
i