Druckschrift 
Das Chronikon des Konrad Pellikan zur vierten Säkularfeier der Universität Tübingen
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

ANHANG

za Seite 43.

Pellilmns Gespräch mit Capito über das h. Abendmahl im Jahre IJ12.(Aus der oratio historica des Joh. Fabricius, D. 3 ff.)

L ibet hoc loco commemorare, propter juniores maxime, quaequinto anno postquam ex Italia rediit, Bruxella acciderunt.Cum enim illae Pellicanus, conventus gratia, qui Spirae tunc age-batur, iter haberet, ad Wolphgangum Capitonem divertit, qui tuncejus loci regebat ecclesiam. Is Pellicanum, quem pridem familiariternoverat, seorsim ab aliis sciscitaturus aliquid, parumper abduxitibique eum serio obtestatus est, suam sibi de sacramento corporiset sanguinis Christi dignaretur aperire sententiam. Pellicanus amicoveteri tam enixe haec abs se flagitanti non gravate morem gessit.Exorsus autem a rei ipsius difficultate, haec, inquit, quaestio miWolphgange me quoque diu multumque exercuit, sed Dei gratiapulchre mihi satisfecisse videor. Ut verum tamen fatear nihilquete celem arcanorum meorum, transsubstantiationis commentum,quod nunc passim in ecclesia dominatur, nullam plane apud mefidem meretur, propterca quod cum prima coenae institutioneminime convenit, cum omni denique sinceriori theologia ex diametropugnet. Christus enim coram in mensa assidebat, nec cum suamquisque portionem carperet, de Christi carne et sanguine quicquamdetractum est aut diminutum. Atqui haec non corporis oculis,dicat aliquis, sed spiritu et fide sunt dijudicanda. Sint sane, spiri-tualis tamen homo dijudicat omnia, et fides non statim quaelibetaccipit indifferenter absurda, sed si quae humanae quidem rationi