Druckschrift 
Das Chronikon des Konrad Pellikan zur vierten Säkularfeier der Universität Tübingen
Entstehung
Seite
153
Einzelbild herunterladen
 

i53

gratias Domino nostro Jesu Christo, qui eam cordi tuo gratiamindidit, ut et libros sanctos sancte amplectaris et pauperes Christiministros, me imprimis, non contemnas. Dominus Jesus adaugeattibi spiritum suum bonum et servet te ad multam animae cor-porisque intolumitatem ecclesiarumque amplissimam utilitatem.

Amen. Interim quantas ipse possum agere gratias, tantas et multoquam cumulatissimas ago tuae benificentiae pro tanta ista insignihumanitate et hberalitate splendidissima, impense exoptans, aliquammihi occasionem de tua amplitudine bene merendi offerri. Sentiretprudentia tua beneficium haud indigno esse collatum; ceterum,quod ipsum munus profecto gratissimum remitto, ne quaeso secustua interpretetur prudentia, quam factum est. Astringimur, quot-quot Tiguri sumus cives et inquilini, bis annis singulis solennijuramento, ne quis nostrum ullum munus adeoque vel ullumquidem teruncium ab ullo accipiat principe aut ab urbe ulla;feriuntur gladio, quicunque hanc praevaricantur legem sacramentoreceptam. Ea autem lege eoque sacramento eliminarunt e repu-blica sua sancti magistratus vulgatissimas regis Gallorum pensioneshaud exiguas, Pontificis etiam Romani munera, principum quoquestipendia, urbium dona ac militiam mercenariam. 1 ) Nam a receptaevangelii praedicatione, ab annis inquam XX et amplius, istaomnia proscripta et in urbe et agro antiquata sunt. Et quanquamnon ignorem ingens esse discrimen inter munera honoraria etcorruptoria, neque dubitarim de aequitate senatus nostri clarissimi,nolui tamen hanc quaestionem referri ad senatum, qui eam diserteagnovissent haud dubie aequi et justi omnes, munus hoc tuaecelsitudinis liberalitatis honorarium esse, illustre generosi animi tuiargumentum, et concessissent, ut sunt homines aequissimi etsapientissimi, verum hic ego quorundam malevolorum, principummuneribus inhiantium, metui calumnias et corruptionem, ne for- O0 'tassis meo, licet dissimili, exemplo abusi liberius optimam calcarent tu &> ien,lalegem. At hic novit tua pietas illud Pauli: omnia licent, nonomnia conducunt, si offenderit fratrem esca, non edam carnes inaeternum. Quod ego remitto munus tam jucundum non ex con-

) Ueber dic bezüglichen durchgreifenden Bestrebungen Zwinglis s. Möri-kofer a. a. 0,