Druckschrift 
Das Chronikon des Konrad Pellikan zur vierten Säkularfeier der Universität Tübingen
Entstehung
Seite
152
Einzelbild herunterladen
 

152

EpiscopoErasmo Ar-gentinensidonummissum

Donum

Episcopi

Epistolaepiscopi adme

Epistola meaad episco-pum Argent.

epistola, qua precabar, ut non tantum grato animo acciperet mu-nus Erasmi, qui et ipse Erasmus comes ab Lympurg diceretur,sed et curaret legi per diocesim suam ab his sacerdotibus, quilatina non satis intelligerent et tamen populos suos verbo Dei etevangelio Christi pascere desiderarent pro suo officio. Is illus-trissimus princeps non solum id doni gratiose suscepit, sed etjussit parari inauratum argenteum poculum valoris, ut dicebatur,XXX florenorum, quod mihi, ut nostis utrique, per te Conradumconsobrinum meum misit, quod et praesentasti 13. die Novembrishoc anno 42. cum hujus modi epistola:

Erasinus, Dei gratia electus ecclesiae Argentinensis Alsatiae-que Landgraphius doctissimo nostro, dilecto Domino CunradoPelicano S. D. Grata nobis fuit et adhuc est tuae erga nosvoluntatis significatio, gratum etiam opus paraphrasticum, cumquia nobis missum, tum quia Erasmi Roterodami cujus apud noschara remanet memoria; valde nobis placet hoc genus scriptorumverum, prudens, tranquillum et, ut dici solet, aedificans, etc. quam-quam nullum munus divino volumine dignum inveniri potest,tamen constituimus vicissim nostram erga te voluntatem declarareet hoc te poculo donare, quod testimonium esse voluimusnostrae erga te benevolentiae, quae a tuo labore atque scriptioneprofecta, a nobis retinebitur. Vale.

Ex Tabernis Alsaticis XXX. die Septembris anno 42 0 .

Qua autem ratione poculi tam pretiosi donum non retinuerim,sed Domino nostro remiserim, quod tamen progenies nostra,Domino volente, in rei memoriam sit retentura semper, operispretium credo id quodque per epistolam a me tunc remissammemoriae vestrae commendare. Sic autem rescripsi:

Clarissimo et reverendissimo principi et praesuli dignissimoArgentinensi Erasmo clementiae vestrae clientulus devotus Con-radus Pelicanus Rubiacensis S. D.

Illustrissime Princeps. Legi quas celsitudo tua scripsitlitteras certe humanissimas; accepi item poculum quod misistimagnificum plane atque munificum, et longe quidem pretiosiusquam unquam meruerim pertenui meo munusculo. Gratulatus sum.mihi ipsi non mediocriter non tam ob ipsum munus splendidum,quam ob literas tuae celsitudinis pietate charitateque plenas. Ago