Druckschrift 
Das Chronikon des Konrad Pellikan zur vierten Säkularfeier der Universität Tübingen
Entstehung
Seite
32
Einzelbild herunterladen
 

32

Mons

Gothardi

Ascensus

Montis

Cardinal, de-portatus abHelvetiis

Abba Erla-eensis

Bellinzona

alii Basilienses et Helvetii retrocedendi, jam enim ascendenduserat mons S. Gothardi, 1 ) qui est in diocesi partim Mediolanensi,partim Lausanensi, partim Constantierisi, partim Curiensi. Vo-luissem redisse ego quoque, sed ct historiam Schwitzerorum ab-solueram, sed non foederis instrumentum, ergo mihi cum fratre,non (ad retrocedendum) voluntario, procedendum erat, aliis retro-cedentibus a prandio, nos cum legato vallem aggressi pulcram,inter horridissimos montes, ad vesperam pervenimus ad Wasslen,ibi pernoctantes in media crepidine montium, in horrendis mon-tanis, mane altius ascendendo pervenimus in pulcerrimam planiciem,ubi cacumen montis de remotis cernebatur et villae erant aliquot,nempe Urselen, et e remotis adhuc in pede montis Gothardi villanon parua, Hospital dicta, ibi pransi, conscendimus multo labore adverticem montis, secundum publicum iter, utrinque montibus altioribussurrectis, tandem pervenimus ad capellam et hospitium Sancti Got-hardi. ibi aliquamdiu in magnis et inconsuetis frigoribus consistentes,montem descendere coepimus per semitam pedestres, equites veroper viam regiam, verum propter aetatem Cardinalis tenerior, equovel mulo nullo fidens, fecit se gestatoria machina deportari persedecim fortes Helvetios, successive virum octo portantibus, pronon parva mercede. Sic, ut fama ferretur tunc, Cardinalem ex totalegationis Germanicae provincia non nisi unam coronam retulisseper Gothardi montem, unde provenientes ad Villam Orlientz, 2 )Mediolanensis Diocesis, biduo illic tardavimus, iterum scribendisepistolis occupati pro pecunia obviam legato transmittenda. Aderatvero tunc Abbas quidam ex Bernensium provincia a monasterio,si bene memini, Erlach. Is trecentis florenis muttio datis succur-rebat paupertati apostolici legati. Descendimus tertio die secundamvallem pulcram et praecipitem usque ad Loccern Clösterlin 3 ) dic-tum, ibi pernoctavimus. Sequenti die Bellinzonam devenimus, sedantea nobis occurrebant duo Minoritae, me et socium rogantes,

*) Ueber den St. Gotthard ist ohne Zweifel auch Luther nach Rom ge-reist, was der Herausgeber selbst gegenüber von Köstlin in einer Anzeige vondessen Lutherbiographie (Kirchenfreund 1876, S. 106) hat geglaubt festhaltenzu müssen.

2 ) Airolo.

3 ) Giornico.