33 •
Munus le-gato dela-tum
Lucarnum
ut suaderemus Legato, quatenus diverteret ad ipsorum hospitium,elegans novum monasterium extra urbem, sed nihil effectum est.divertit enim jam pauper Legatus non ad pauperiores Minoritas,sed ad paulo ditiores Augustinianos, similiter extra oppidum con-stitutos. Celebravit postero die dominico pontificalem Missam inecclesia parrochali frequentissimo populo. Ad prandium supervenitSenatus urbis et donaverunt Pontificis Legatum duabus vitreislagenis, una plena vino albo, alia vino rubeo. Quibus abeuntibusinclamavit suos familiares. O, inquit, felix Germania; ubi nuncsumus? indicare volens liberalitatem in donis urbium Germaniae,comparatione ejus, quod jam in Italia donabatur doni, sed jamexpiraverat demandata sibi per Germaniam et Daciam authoritasPontificalis, ideo finem habebat honor et munificentia. Post biduumarripuimus iter per planiciem versus lacum majorem et transfreta-vimus laci initia ad Lucaris oppidum, ornatum fortissima arce,juncto illi monasterio Franciscano irreformato. ibi octo diebus man-simus: cepitque mihi desipere omnis cibus coctus et panis ipsequamlibet albus; nullae dabantur offae vel prodia: vinum nescioquomodo sapiebat, satis licet bonum, inde versus monasteriumreformatum Sancti Bernhardini inter Palantiam et Intro 1 ) situmcontendentes, medio itinere per lacum, pernoctavimus- in Coenobio,ubi noctu tot infestati fuimus cimicibus, ut sustinere tota noctenon potuerimus, sed media nocte surgentes socius et ego in aulama^stivalem dormitionis causa supra scamnis intravimus, incauti autemfenestras a noturno aere nobis pestifero non clausimus. Mane facto,navim jejuni conscendentes, comedendum de pisce assato accepimuscum hausto vini pro prandio, ad vesperam pervenimus ad SanctumBernardinum, pulcerrimum monasterium. Ubi licet fraterne susci-peremur omnes, et nos duo fratres, tamen jam sensi me febribusaffectum, nihil posse vel edere vel gustare. Adhibuit mihi suumCardinalis medicum, et qui erat prope in Palantia, dedit nescioquas potiones, etiam de auro, ut dicebatur, sed nihil convalui. Sicitaque per quindenam afflictus, gaudens me habere occasionemredeundi in Germaniam, licentiam a Cardinali postulavi et impetravi. Regressus a
]*i 1 1 Cardinali
dicebat autem: volebam deduxisse te mecum Romam et tua opera
Febris
invasit
! ) Intra.
3