31
ceremoniis miris, celebravit Missam. Inter Missarum solenniapraedicabat Episcopus Tripolitanus ad populum confertissimum.Inter praedicandum subiit mentem Cardinali cogitatus de instituendofesto quotannis eodem die, qui erat Abdonis et Sennae, ut eo dieconveniens populus habeat omnibus futuris temporibus eo dieremissionem septem annorum, quae post plenariam dicta est fuissemaxima, quam Pontifex dat, et legatus a latere dare potest. Sus-cepta haec tanta Legati gratia magno applausu populi et magistra-tuum: sed succedens convivium, quod Helvetiis legatus exhibebatmagnificum, longe gratius. Quod licet voluerint solvisse, pro tantagratia spirituali accepta ab apostolica sede, tamen contendenteapostolico pro liberalitatis praerogativa, ut esset solvendo prototo, passi sunt se vinci. Peracta est reliqua diei portio in ludisad forum, juvenibus ad palestram sese exercentibus, variis modis,non sine multa juventutis licentia et insolentia, quam discuntexercentes otium juge, dum nihil laborant, praeter foenum aptan-dum, tota estate. Sequenti die concessimus navigio ad Uraniam,ubi ad sinistram rupes ostensa, ad quam confugerit primus liber-tatis assertor, Wilhelmus Dell, e navi aufugiens tyrannidemnobilitatis. In Altdorff aliquot diebus tanquam in fine legationissuae, ultimo loco nempe Constantiensis Diocesis, ibi commisitmihi et alteri cuidam historiam Schwicerorum oblatam sibi inSchwytz, similiter quoque articulos foederis olim initi cum SixtoPapa e germanico in latinum, ut intelligeret Cardinalis, trans-ferremus. Arripui opus et festinavi transferre citius, ne montemGothardi transcendere cogerer, jam enim pertaedebat me Cardinalistam aula quam tarditas profectionis. Agebatur jam quarta heb-domada, quam ego maluissem progredi et festinare Romam. Idautem, me nesciente, non erat e re Cardinalis. Eodem loci scribe-bat epistolas multas Romam, eodem dictante pariter una horamultas epistolas, multis excerptoribus, mira ostentatione ingenii,nam et ego scribebam cum aliis unam, dictante eo, et mecumunus et alter ejusdem sententiae epistolas, similiter quoque aliitres vel quatuor alteram, aliis epistolis alterius sententiae, in unaaula, eodem tempore, omnes pariter assidentes. Tam erat in-geniosus senex, plus quam sexagenarius, Gallus, Autunensis patria.Post tres vel quatuor dies licentiam accipiebant Tripolitanus et
Indulgenc.
papalea
Wilhelm teliAltdortt'
Dictat Car-dinalis epi-stolas mult.eodem tem-pore multisscribentibus