20
Biblia he-braiea Pisau-rensia empta
parata BibliaTubingae
Dictionar.
paratum
Rudimenta
Reucblini
Wormaciae, nec Franckfordiae, nec Ratisponae, vel alibi, qui velunam mihi grammaticalem quaestionem resolvere potuerit. Isoptimus sacerdos, Joannes Beham, exoratus humiliter, copiam per-misit rescribendi utrasque grammaticas cum interpretatione ger-manica, cui haud dubie Dominus mercedem copiosam et aeternamretribuit in caelestibus. Is enim mihi plurimum profuit; et prae-ceptoris tantisper gloriam apud me meruit, quin et postero tem-pore, videns meum fervorum et studium tam indefessum et felix,alia quoque permisit rescribenda.
Eodem anno 1500. nutu et providentia Dei gratiosa, contigitBibliopolam Fridericum Tubingensem 1 ) attulisse Biblia bebraicaintegra, minima forma, impressa Pisauri in Italia. Ea prostabatquidem vendilibis, sed nemo curabat. Statim ut mihi innotuit,anhelus ardenti desiderio, ut cervus ad fontes aquarum, rogavivirum, sineret me conspicere aliquot diebus opus id divinum, velleme ad primum requisitorem reddere vendituro ei, ne quid detri-menti bibliopola pateretur in quaestu, annuit, viderem, sed scirem,non posse eam a quoquam emi, nisi pro floreno cum dimidio.Hoc audiens exultavi plurimum, audiens tam parvo obtinendam,quam timebam ut rem novam vix sex aut octo florenis obtinendam.Adii cum ea meum Guardianum Paulum, suppliciter orans, fidejuberet pro me bibliopolae, pro tanta pecunia, sibi tuto praestanda,ut liber mihi non eriperetur, consensit sponte, ego paravi librum,signavi capita, t e Croesi divitias assecutum me gaudebam exanimo. Staatim Spiram avunculo scripsi, suppliciter orans, utduorum florenorum munere, vel eleemosina me prosequereturamicus, quibus pro comparandis necessariis libris omnino, ut egenuset pauper, egerem, statim annuens misit, ea conditione, ut menon emacem ad alienam crumenam exhiberem; satis ego tuncditatus, aliud postea nihil unquam ab ipso postulavi, vel librorumvel pecuniarum: statim ab exordio Biblia tota legi, et dictionariummihi paravi hebraicum: cum vero Reuchlinus secundo veniens au-diret me coepisse concinnare hoc pacto dictionarium, rogabat au-diente Conrado Summerhart, quot verba vel dictiones uno dieadnotarem, dixi sine certo numero, utpote in primo Psalmo supra
(' «Wahrscheinlich Fr. Peypus. » Geiger.