1’. OVIDII NASONIS
211
Et petere Aoniae suadebant tuta Sorores4o Otia iudicio semper amata meo.
Temporis illius colui fovique poetas;
Quotque aderant vates, rebar adesse Deos.Saepe suas volucres legit milii grandior aevo,Quaeque necet serpens, quae iuvet herba,Macer.
45 Saepe suos solitus recitare Propertius ignes;lure sodalitio qui mihi iunctus erat.
Ponticus lleroo, Passus quoque clarus liimboDulcia convictus membra luere mei.
Et tenuit nostras numerosus Horatius aures;
5o Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.Virgilium vidi tantum: nec amara TibulloTempus amicitiae fata dedere meae.
Successor fuit hic tibi, Galle; Propertius illi.Quartus ab his serie temporis ipse fui.
55 Vtque ego maiores, sic me coluere minores :Notaque non tarde facta Thalia mea est.Carmina cum primum populo iuvenilia legi;
llarba resecta mihi bisve semelve fuit.
Moverat ingenium totam cantata per Yrbem6 o Nomine non vero dicta Corinna mihi.
Multa quidem scripsi: sed quae vitiosa putavi,Emendaturis ignibus ipse dedi.
Tum quoque, cum fugerem, quaedam placituracremavi:
Iratus studio carminibusque meis.
G5 Molle, Cupidineis nec inexpugnabile telis
Cor milii, quodque levis caussa moveret, erat.Cum tamen hoc essem, minimoque accenderer igni,Nomine sub nostro fabula nulla fuit.
Paene mihi puero nec digna, nec utilis uxor70 Est data: quae tempus perbreve nupta fuit.
Illi successit, quamvis sine crimine, coniux;
Non tamen in nostro lirma futura toro.