TRISTIVM LIB. IIL EL- 13. 223
ELEGIA XIII :
Ecce supervacuus, quid enim fuit utile gigni?
Ad sua natalis tempora noster adest.
Dure, quid ad miseros veniebas exsulis annos?
Debueras illis imposuisse modum.
Si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset;
Non ultra patriam me sequcrere meam.
Quoque loco primum tibi sum male cognitus infans,Illo tentasses ultimus esse mihi.
Iamque relinquenda, quod idem fecere sodales,
Tu quoque-dixisses tristis in Vrbe, Yaie!
Quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris iraExtremam gelidi misit in orbis humum?
Scilicet exspectas soliti tibi moris honorem, ,Pendeat ex humeris vestis ut albauneis?
Fumida cingatur florentibus ara coronis?
Micaque sollenni turis in igne sonet?
Libaque dem pro me genitale notantia tempus?
Concipiamque bonas ore favente preces?
Non ita sum positus: nec sunt ea tempora nobis,Adventu possim laetus ut esse tuo.
Funeris ara mihi, ferali cincta cupresso,
Convenit, et structis flamma parata rogis.
Nec dare tura libet nihil exorantia Divos: -In tantis subeunt nec bona verba malis.
Si tamen est aliquid nobis hac luce petendum:
In loca ne redeas amplius ista, precor:
Dum me terrarum pars paene novissima, Pontus,Euxini.falso nomine dictus, habet.