151
FASTOKYM L1B. VI.
Alterius prolem melius mandabitis illi:
Vtilior Baccho quam fuit ipsa suis.
Hanc tibi, Quo properas, memorant dixisse,Rutili?
Luce mea Marso Consul ab hoste cades.
Exitus accessit verbis: llumenque Tolenum 565
Purpureo mistis sanguine fluxit aquis.
Proximus annus erat: Pallantide caesus eademDidius hostiles ingeminavit opes.
Lux eadem,Fortuna, tua est, auctorque, locusque.
Sed superiniectis quis latet aede togis? 5yo
Servius est: hoc constat enim; sed caussa latendiDiscrepat; et dubium me quoque mentis habet.
Dum Dea furtivos timide profitetur amores;
Coelestemque homini concubuisse pudet;
Arsit enim magno correpta cupidine Regis, 5y5
Caecaque in hoc uno non fuit illa viro;
Nocte domum parva solita est intrare fenestra'
A r nde Fenestellae nomina porta tenet.
Nunc pudet, et vultus velamine celat amatos:
Oraque sunt multa regia tecta toga. 5So
An magis est verum, post Tulli funera plebemConfusam placidi morte fuisse ducis?
Nec modus ullus erat: crescebat imagine luctus;
Donec eam positis occuluere togis.
Tertia caussa mihi spatio maiore canenda est: 585
Nos tamen adductos intus agemus equos.
Tullia, coniugio, sceleris mercede, peracto,
His polita est dictis exstimulare virum:
Quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis,
Meque tui fratris, si pia vita placet? 5qo
Vivere debuerant et vir meus, et tua eoniux,
Si nullum ausuri maius eramus opus.
Et caput et regnum facio dotale parentis.
Si vir es, i, dictas exige dotis opes.
Regia res scelus est. Socero cape regna necato: 5q5
Kt nostras patrio sanguine tinge manus.