Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
149
Einzelbild herunterladen
 

119

FAST011VM L1T5. VI.

Hinc agitur Furiis Athamas, et imagine falsa:

Tuque cadis patria, parve Learche, manu. 490Moesta Learcheas mater tumulaverat umbras;

Et dederat miseris omnia iusta rogis.

Haec quoque, funestos ut erat laniata capillos,Prosilit, et cunis te, Melicerta, rapit.

Est spatio contracta brevi, freta bina repellit, 4g5Vnaquc pulsatur terra duabus aquis.

Huc venit insanis natum complexa lacertis;

Et secum e celso mittit in alta iugo.

Excipit illaesos Panope, centumque sorores;

Et placido lapsu per sua regna ferunt. 5oo

Nondum Leucothee, nondum puer ille PalaemonVorticibus densi Tibridis ora tenent.

Lucus erat: dubium Semelae Stimulaene vocetur;

Maenadas Ausonias incoluisse ferunt.

Quaerit ab his luo, quae gens foret. Arcadas esse 5o5Audit; et Evaiulrum sceptra tenere loci.

Dissimulata Deam Latias Saturnia BacchasInstimulat lictis insidiosa sonis:

0 nimium faciles, o toto pectore captae,

Non venit haec nostris hospes amica choris. SioFraude petit; sacrique parat cognoscere ritum.

Quo possit poenas pendere, pignus habet.

Vix bene desierat; complent ululatibus aurasThyade» effusis per sua colla comis:

Iniiciuntque manus,puerumque revellere pugnant.5i5Quos ignorat adhuc, invocat illa Deos:

Dique, virique loci, miserae succurrite matri,

Clamor Aventini saxa propinqua ferit.

Appulerat ripae vaccas Oetaeus llicras.

Audit; et ad vocem concitus urget iter. 5 uo

Herculis adventu, quae vim modo ferre parabant,Turpia femineae terga dedere fugae.

Quid petis hinc, cognorat enim, matertera Bacchi?

An numen, quod me, te quoque vexat, ait!