F A ST 011VM 1,115. VI.
M7
Wocnia Dardanides-nuper nova fecerat Hus:
Ilus adhuc Asiae dives habebat opes. 420
Creditur armiferae signum coeleste MinervaeYrbis in Iliacae desiluisse iuga.
Cura videre fuit: vidi templumque locumque.
Hoc superest illi: Palladalloma tenet.
Consulitur Smintheus: lucoque obscurus opaco 4a5Hos non mentito reddidit ore sonos:
Aetheriam servate Deam; servabitis Yrbem:
Imperium secum transferet illa loci.
Servat, et inclusam summa tenet Ilus in arce:
Curaque ad heredem Laomedonta venit. 43o
Sub Priamo servata parum. Sic ipsa volebas:
Ex quo iudicio forma revicta tua est.
Seu genus Adrasti, seu furtis aptus Ylixes,
Seu pius Aeneas, eripuisse datur.
Auctor in incerto: res est Romana; tuetur 435
Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt.
Ileu quantum timuere Patres, quo tempore VestaArsit, et est adytis obruta paene suis!
Flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes:
Mistaque erat flammae flamma profana piae. 4 ioAttonitae flebant, demisso crine, ministrae:Abstulerat vires corporis ipsa timor.
Provolat in medium, et magna, Succurrite, voce,
Non est auxilium flere, Metellus ait.
Pignora virgineis fatalia tollite palmis: 445
Non ea sunt voto, sed rapienda manu.
Me miserum! dubitatis'! ait. Dubitare videbat,
Et pavidas posito procubuisse genu.
Haurit aquas: tollensque manus, Ignoscite, dixitjSacra: vir intrabo non adeunda viro. 45o
Si scelus est: in me commissi poena redundet.
Sit capitis damno Roma soluta mei.
Dixit, et irrupit: factum Dea rapta probavit;Pontilicisque sui munere tuta fuit.
K 2