Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
138
Einzelbild herunterladen
 

138

P. OVIDII NASONIS

llura sequi, iaculisque fevas agitare solebat;

110 Noilosasquc cava tciulere valle plagas.

Non habuit pharetram: Phoebi tamen esse so-rorem

Credebant. Nec erat, Phoebe, pudenda tibi.Huic aliquis iurenum dixisset amantia verba;Reddebat tales protinus illa sonos:n5 Ilaec loca lucis habent nimis, et cum luce pudorisSi secreta magis ducis in antra, sequor.Credulus antra subit. Frutices haec nacta resistitEt latet, et nullo est invenienda loco.

Viderat hanc lanus; visaeque cupidine captus120 Ad duram verbis mollibus usus erat.

Nympha iubet quaeri de more remotius antrum;

Vtque comes sequitur, destituitque ducem.Stulta, videt lanus, quae post sua terga ge-rantur.

Nil agis en! latebras respicit ille tuas.ia5 Nil agis en! dixi. Nam te sub rupe latentemOccupat amplexu; speque potitus ait:

Ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto.

Hoc pretium positae virginitatis habe.

.Sic fatus, spinam, qua tristes pellere posseti5o A foribus noxas, haec erat alba, dedit.

Sunt avidae volucres ; non quae Phineia mensisGuttura fraudabant; sed genus inde trahunt-Grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinaeCanities pennis, unguibus liamus inest.io5 Nocte volant, puerosque petunt nutricis egentesEt vitiant cunis corpora rapta suis.

Carpere dicuntur lactentia viscera rostris;

Et plenum poto sanguine guttur habent.

Est illis strigibus nomen: sed nominis huiusi4o Caussa, quod horrenda stridere nocte solent.Sive igitur nascuntur aves, seu carmine tiunt;Naeniaquc in volucres Marsa ligurat anus;