Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
128
Einzelbild herunterladen
 

P. OVIDII NASONIS

I2S

Stant calices. Mi nor i mle falias, olus alter habebant:fuo Et fumant'testu prossus uterque suo.

Dum que mora est, tre mu la (lat vina rubentia dextra.

Accipit aequoreus pocula prima Deus.

Quae simul exhausit; Da nunc bibat ordine, dixit,lupiter. Audito palluit ille love.

5i5 Vt rediit animus; cultorem pauperis agri

Immolat, et magno torret in igne bovem.Quaeque puer quondam primis diffuderat annis,Prodit fumoso condita vina cado.

Nec mora: flumineam lino celantibus ulvam,

5ao Sic quoque non altis discubuere toris.

Nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo.

Terra rubens crater, pocula fagus erant.

Verba fuere Iovis; Si quid fert impetus, opta:Omne feres. Placidi verba fuere senis:

Cara fuit coniux, primae milii euraiuvenlaeCognita: nunc ubi sit,quaeritis? urna tegit.

Huic ego iuratus, vobis in verba vocatis,Coniugio, dixi, sola fruere meo.

Et dixi, et servo. Sed enim diversa voluntas55o Est milii: nec coniux, et pater esse volo.Annuerant omnes: omnes ad terga iuveneiConstiterant. Pudor est ulteriora loqui.

Tum superinieeta texere madentia terra,lamque decem menses; et puer ortus erat.

535 Illinc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Vriona.Perdidit antiquum littera prima sonum.Creverat immensum: comitem sibi Delia sumsif.

Ille Deae custos, ille satelles erat.

Verba movent iras non circumspecta Deorum.

54o Quam nequeam , dixit, vincere, nulla lera estScorpion immisit Tellus. Fuit impetus illiCurva gemelliparae spicula ferre Deae.

Obstitit Orion. Latona nitentibus astrisAddidit: Ft, Meriti praemia, dixit, habe.