127
FASTORVM LUI. V.
Mandantem amplecti cupiunt, et brachia tendunt. 476Lubrica prensantes effugit umbra manus.
Vt secum fugiens somnos abduxit imago ;
Ad regem voces fratris uterque ferunt.
Homulus obsequitur, lucemque Remuria dixitIllam, qua positis iusta feruntur avis. 48o
Aspera mutata est in lenem tempore longoLittera, quae toto nomine prima fuit.
Mox etiam Lemures animas dixere silentum.
Is verbi sensus, vis-ea vocis erat.
Fana tamen veteres illis clausere diebus; 485
Vt nunc ferali tempore operta vides.
Nec viduae taedis eadem, nec virginis aptaTempora. Quae nupsit, non diuturna fuit.
Hac quoque de caussa, si te proverbia tangunt, ,
Mense malas Maio nubere vulgus ait. 4go
Sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festaluter se nullo eontinuata die.
Quorum si mediis Boeoton Oriona quaeres;
Falsus eris. Signi caussa canenda milii-lupiter, et, lato qui regnat in aequore, frater, 4q5Carpebant socias, Mercuriusque, vias.
Tempus erat, quo versa iugo referuntur aratra;
Et pronum saturae lac bibit agnus ovis.
Forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli,
IIos videt, exiguam stabat ut ante casam. 5co
Atque ita, Longa'via est, nec tempora longa su-persunt,
Dixit; et hospitibus ianua nostra patet.
Addidit et vultum verbis; iterumque rogavit.
Parent promissis ; dissimulantque Deos.
Tecta senis subeunt, nigro deformia fumo: 5o5
Ignis in extremo stipite parvus erat.
Ipse genu posito flammas exsuscitat aura,
Et promit quassas comminuitque faces.