81
FASTORVM LIB. III.
Ulc cadit praeceps, et calce feritur aselli: 755
lnclamatque suos, auxiliumque rogat.
Concurrunt Satyri, turgentiaque ora parentisRident. Percusso claudicat ille genu,llidct et ipse Deus: limumque inducere monstrat.
Hic paret monitis, et linit ora luto. 7C0
Meile pater fruitur: liboque infusa calenti 'lure repertori candida mella damus.
Femina cur praestet, non est rationis opertae.
Femineos thyrso concitat ille choros.
Cur anus hoc faciat, quaeris; vinosior aetas 7G0
Ilaec est, et gravidae munera vitis amans.
Cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho.
Hoc quoque cur ita sit, dicere nulla mora est.Nysiades Nymphae, puerum quaerente noverca,
Hanc frondem cunis opposuere novis. 770
Restat, ut inveniam, quare toga libera deturLucifero pueris, candide Bacche, tuo.
Sive, quod ipse puer semper, iuvenisque videris;
Et media est aetas inter utrumque tibi:
Seu quia tu pater es; patres, sua pignora, natos 778Commendant curae numinibusque tuis.
Sive, quod es Liber, vestis quoque libera per teSumitur, et vitae liberioris iter.
A11 quia, cum prisci colerent studiosius agros.
Et patrio faceret rure Senator opus; 780
Et caperet fasces a curvo consul aratro,
Nec crimen duras esset habere manus;
Rusticus ad ludos populus veniebat in Vrbem :
Sed Dis, non studiis ille dabatur honos.
Luce sua ludos uvae commentor habebat: 788
Quos cum taedifera nunc habet ipse Dea.
Ergo, ut tironem celebrare frequentia possit,
Visa dies dandae non aliena togae.
Mite, Pater, caput huc placataque cornua vertas;
Et des ingenio vela secunda meo. 790
Or. T. 111 .
F