Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
80
Einzelbild herunterladen
 

80 P. OVIDII NASONIS

Tu quoque Thebanae mala praeda taceberematris;

Inque tuum Furiis acte, Lycurge, genu.

Kcce libet subitos pisces, Tyrrheuaque monstra,Dicere. Sed non est carminis huius opus.

725 Carminis huius opus, caussas expromere, quareVilis anus populos ad sua liba vocet.

Ante tuos ortus arae sine honore fuerunt,

Liber, et in gelidis herba reperta focis.

Te memorant,Clange totoque Oriente subacto,

700. Primitias magno seposuisse lovi.

Cinnama tu primus captiraque tura dedisti,Dequc triumphato viscera tosta bove.

Nomine ab auctoris ducunt Libamina nomen,Libaque: quod sacris pars datur inde focis.

755 Liba Deo fiunt: succis quia dulcibus ille

Gqudet, et a llaccho mella reperta ferunt.

Ibat arenoso Satyris comitatus ab Hebro:

Non habet ingratos fabula nostra iocos:

lainque erat ad Rhodopen, Pangaeaque floridaventum:

74o Aeriferae comitum concrepuere manus.

Ecce novae coeunt volucres tinnitibus actae:Quaque movent sonitus aera, sequuntur apes.

Colligit errantes, et in arbore claudit inaniLiber: et inventi praemia mellis habet.

745 Vt Satyri levisque senex tetigere saporem:Quaerebant flavos per nemus omne favos.

Audit in exesa stridorem examinis ulmo:Adspicit et ceras, dissimulatque senex;

Vtque piger pandi tergo residebat aselli;

700 Applicat hunc ulmo corticibusque cavis.

Constitit ipse super ramoso stipite nixus:

Atque avide trunco condita mella petit.

Millia crabronum coeunt, et vertice nudoSpicula defigunt, oraque summa notant.